Saturday, 18 November 2017

Thursday, 16 November 2017

Ambitio inanis

Mens: Quodiversus, debes tractatum scribere de legibus Solonis, cum velis magistram praeclaram prudentemque delectare sententiis tuis.

Cor: Vah! Immo bibendum est. Facile enim petitur taberna, quae haud procul ab universitate invenitur, in qua potiones variae - omnes tamen sapidissimae - praebentur tibi sitienti.

Animum: Cur amatus meus me non amat?

Corpus: Fatigor equidem maxime, quam ob rem vehementer cupio domum redire. Quid hic moraris? Nonne satis hodie iam didicisti? Cui prodest tot studia, scholae, librique? Profecto enim nullo fructo unquam tui laboris fructa es.

Haec voces, lectores, versantur circum me, quapropter nec animum adicio negotiis nec otiose vivo; sicut animi isti miselli, qui in Purgatorio saepiuntur confiniis caeli atque inferni, semota non modo a maestitia sed etiam a laetitia dies dego plenos taedio, fastidio, angoreque. Scio enim me oportere tractatus plures scribere, attamen maxima inertia me premit, quam ob causam oculi tenebrosi  nullum verbum legunt, aures surdi consilia proba magistrorum non percipiunt, manusque pigrae calamum ne capiunt quidem, at immo petunt pocula, dum spernunt praecepta.

Nolo tamen diutius queri de meis aerumniis; si enim vellem (quod absit) omnia mala exponere, quae acciderent atque adhuc accidant mihi, fabulam conficerem perlongam. Credo tamen fontem miseriae meae iam inveni: timeo, ne videar mediocris. Hic metus me impellit ad facinora ridicula necnon improbissima facienda: amplector horas brevissimae mihi vitae paucissimas, ut ita dicam, et varia periculorum genera subire conor, ne sodales post mortem obliviscantur mei. Dicitur C. Caesarem, cum vidisset signum Alexandri Magni, lacrimavisse: quamquam enim Alexander adulescens vicerat populos mundi, iuvenis Caesar ne unum triumphum quidem egerat.

Ego autem non modo fortitudinem Alexandri video, sed etiam elegantiam Erasmi, virtutem Augustini, potestatemque Caroli Magni: quae exempla me cruciant, nam infirmitatem meam moleste fero, et volo facta magnorum virorum (optimarum feminarumque) memorabilia aequare. Mihi tamen, ut Cicero dixit de Scipione, 'ambitio maior est, vita vero tristior'. Disco, ut liceat mihi docere; docebo, ut maxima bona praebeam dicipulis. Unde tamen venient dominium, regnum, imperiumque mihi? Unde thesaurae aureae, gazae conspicuae, et gemmae sine pretio pretiosae? Unde amor, amicitia, necnon caritas? Tantum cupidinis habeo, quantum sufficit reginae; indigeo tamen auctoritate ad vota implenda.

Monday, 13 November 2017

Resurgam

Volo sententias non modo pulchras sed etiam acutas effingere, sed maxime fatigor, quamquam ne unum vini poculum quidem hodie bibi. Nescio cur excruciar tanto dolore cum mentis tum corporis, quanto Psyche gravatus est, postquam carissimus Cupido eam reliquit lacrimantem filioque gravidam. Magistra litterarum graecarum benignissima mihi voluit suam tesseram dedere ad comoediam in theatro spectandam, angor tamen animi coegit, ne acciperem donum hoc.

Nunc igitur domi sedeo amphorasque plures aquae bibo, cum non liceat mihi vinum tangere, nedum sumere: vidi enim in speculo corpus meum lineis rubris esse maculatum. Insuper scio oculos meos olim claros pulchrosque fuisse, nunc vero plenos tristitiae madidosque lympha noxia. Dicitur, nisi fallor, mentem haud posse valere nisi in corpore sano; cum ergo aegrotem, minime mirandum est me facultatem bene scribendi legendique iam perdidisse. Spero nihilominus fore ut mox reveniant ad me amor linguarum (id est litterarum, non linguarum hominum quibus basior!), studium discendi, appetitusque scientiae.

Quamquam turbatum mihi est animum talibus aerumniis, fateor tamen me gaudere, quod mater mea suavissima mox veniat Londinium ut mecum nonnullos per dies habitet. Insuper die secundo ante kal. Nov. iter faciam ad quandam urbem provinciae Germaniae, ubi orationem una cum praeceptore summa sapientia prudentiaque praedito recitem coram pluribus discipulis magistrisque. Ne mentiar, maxime etiam timeo ne adeo vires deficiant mihi contionanti, ut verborum dicendorum obliviscar. Ceterum metuo ne opprimant me pavor, conturbatio, formidoque. Credo autem praeceptorem illum, quem magnopere admiror, me esse adiuturum; iam percepi benignitatem munificentiamque eius.

Quid, amici, plura? Sicut gubernator navis, in excelsa puppe maneo, ubi videri possunt bona futura; infeliciter vero tempestates nunc undas excitant saevas, quae navem conantur motibus maris repentinis frangere. Caelum pendet super caput meum, et aquae undique ruunt in me frigidae atque etiam paene gelidae, attamen ferveo calore ardentis febris, necnon caligo opaca me amplectitur peralbis membris. Gaviae volant raucisonae summo in aethere, clamantque faucibus apertissimis: "Cedi, puella, cedi!" Ambulans autem super aquam, imbuta robore ac fortitudine, sic respondeo illis:

"Numquam cedam doloribus, tormentis, calamitatibusque vitae crudelissimae, quam dii malevolentes mihi dederunt. Immo pugnandum est mihi usque ad supremum diem; summis viribus conabor superare impedimenta naturae. Flebilis videor atque imbellis, sed cor plenum animositate mihi est. Cavetote, gaviae mundi; resurgam."

Friday, 10 November 2017

Curiosa et afflictionibus plena

Abaelardus opus scripsit nomine "Sic et Non" praeclarissimum, in quo et quaestiones et responsa lectoribus praebuit de natura dei, peccatis variis, veritateque fidei Catholici. Si autem oporteret me opus scribere de mea vita, certe eligerem titulum "Non et Non", quaestiones enim plures habeo quam responsa. Volo, ut exemplum dem, scire curnam amicus meus mortem sibi anno praeterito consciverit. Iam multa verba effundi meis in commentariis de morte improvisa immaturaque eius, nec in animo habeo hodie super hac re disserere, attamen cor mihi dolet ac semper, credo, dolebit, cum nesciam quam ob rem tenebras petiverit illas, unde nemo revertitur.

Cras ibunt parentes mei in templum ut pro animo defunctae aviae orent. Avia, carissima mihi, semper tacita laetitia ineffabili; curnam me relinquisti solam in hoc orbe terrarum saevissimo, plenum aerumnarum calamitatumque? Mater patris mei fuisti, sed etiam lux mihi; in somniis persaepe calorem fervidae tuae dextrae sentio fulgoremque specto tuorum oculorum, dum iaceo tuo in gremio. Carissima femina, bona matercula mea, ubi nunc manes? Dicerem, si liceret mihi ita balbutire, me heri comedisse tuccetum perquam sapidissimum a te summa cum cura paratum. Scio tamen - ratio enim me cogit verum fateri - nulla pars tui corporis relicta est in hac terra praeter ossa alba. Quare debent aviae nostrae, lectores, mori? Qui deus est tam saevus, tam crudelis, tam, inquam, ferreus, ut auferat nobis feminae cum virtutibus omnibus praeditae tum benignae?

Ecce quaestiones variae, ad quas nemo scit respondere. Cur cotidie lacrimo? Quae sunt causae, cur ille, quem vehementissime amo, me ne diligat quidem? Quantum dolorem possunt animi hominum pati? Quare cruciant fata mortales, et unde mala omnia, pravitas, invidiaque? Deum precor unicum, ac si adsis, gubernator mundi, da mihi, quaeso, tuum auxilium. Ut enim dicitur, pater omnipotens, numquam sines liberos tuos perire: cur igitur me iam relinquisti? Sola sum, nullum amicum in toto mundo habeo. Avia me relinquit, et amicus mortuus, atque etiam Claudia, quae antea fuit mihi magnum solacium.

Dixit Abaelardus ipse, nisi fallor, scripturam esse maximam veritatem verbis expositam humillimis. Intellego tamen nullam veritatem esse in scripturis praeter fabulam illam verissimam Iobis. Qui bonus diu fruebatur fructibus virtutis, sed Deus omnia ei abstulit, et filios et filias et uxorem et pecudes et pecuniam et valetudinem. Iob non questus est; iudicium Dei accepit aequo animo. Ego autem non modo queror sed etiam lamentor. Lamentor, saeve Deus, aviam meam iniuste ereptam, amicum immature defunctum, amoremque infaustum, nefandum, noxiumque. Ubi est remissio meae doloris? Ubi absolutio peccatum? Ubi liberatio animi catenis vinculisque stricti?

Ubi mihi spes?

Thursday, 9 November 2017

µέλαινα χολή

Nunc in bibliotheca sedeo, in qua congregare solent discipuli discipulaeque litterarum antiquarum. Libros legit pulchra puella, cui sunt comae flavae. Loquuntur vir procero corpore praeditus cum femina quaedam; calumniant magistram eorum, quae - ut saltem videntur iis - taedio audientes afficere solet. Iuxta me invenitur mulier gracilis gemmis falsis ornata, quae nec legit nec loquitur, at immo silens aspicit gremium suum. Nonnumquam levat oculos ad fenestram aspicitque raedas currusque, qui praetereunt nostram universitatem. Arbores virides magnaeque etiam possunt conspici ante ianuam bibliothecae, atque ibi stant pauci amici, qui fumum nicotianae herbae inhalant summo cum gaudio.

His in commentariis vobis narro omnia, quae circum me scribentem viderim, nescio enim quibus de rebus me oportere sententias exarare; mens tacita, torpens, tranquillaque verba nequit proferre idonea. Heri, nisi fallor, non modo cerevisiae sed etiam aquae vitae pocula permulta exhausi, quam ob rem hodie fatigor nec impetum scribendi, ut ita dicam, in animo excitare queo, quamquam summis viribus conor animum intendere ad litteras.

Heri Romanum vidi  - nec placet mihi totum nostrum colloquium hic exponere, nuper enim didici eum scire latine legere, nec dubium est quin facile inveniatur haec pagina. Scitis, lectores, me antea dixisse nullus amor inter nos posse oriri, attamen nunc nescio utrum verum dixerim necne; etiam cum haud pulcher sit, tamen satis venustus videtur, necnon blandus, et profecto benignus. Eum certe, ne mentiar, magis amo, sed nihilominus me minime decet amorem nefandum nutrire meo in sinu. Ut dicebat semper avia mea: 'Noli saevos saepire serpentes tuis in aedibus, qui sine dubio te veneno taetro inficiant.'

Ego tamen, cum ratio desit mihi flammaeque mei cordis innatae crescunt, non modo iam oblita sum consiliorum bonorum aviae carissimae, sed vehor vesania mea usque ad calamitatem; quod sentio fieri, nec autem obtempero menti: quemadmodum undae pelagi altissimae in perpetuum in litora mundi ruunt, ita ferunt me nolentem cogitationes, libidines, temptationesque furore horribili ut ossa frangantur scopulis, caro laceretur rupibus, osque meum secetur conchis duris: aquae sanguine tinctae fluunt et corpus ictibus caesum tegunt.

Monday, 6 November 2017

Aquae dulces Letheae

Hodie certior facta sum me non debere mense Ianuario proximo probationes subire, at immo mense Maio, quam ob rem maxime gaudebam nec laetans poteram me retinere ipsam quin rideam. Nunc autem aegre valeo cum vehementer doleat mihi caput; ut plane videtur, haud debui tot pocula aquae vitae exhaurire. Modus semper, ut philosophi antiqui dicebant, tenendus est, etiam cum animum laetitia plenum corque gaudio fartum habeam.

Nihilominus, ut fortasse videtis, saepe eundem flagitiosum errorem comitto: maximam vini copiam bibo, aegroto, sententiae latine scribendae censeo, memetipsam exhortor ne praeter modum bibam, at tandem rursus bibo; censeo me teneri quadam saevissima crudelissimaque vi naturae, quae me cogit viam pravam etiam atque etiam cum eligere tum sequi usque ad terminum. Errare humanum est, attamen videor stulta, quoniam nequeo a flagitiis abstinere, quamquam bene intellego quantum mali oriri meo e peccato solere.

Mater mihi quoque bibax est, cum enim parva puella essem, semper inveniebam vini cerevisiaeque amphoras in armariis. Nunc vero, etiam cum adhuc amore bibendi flagrantissimo teneatur, hoc vitium - quod sibi est - se habere saepe negat. Patri vero minime placet omnia potionum genera, nam recte et sapienter credit venenum vino inesse. Proavus tamen, avus meae matris, etiam erat bibax, quam ob causam mortuus est morbo iecuris gravissimo. Cuius uxor etiam vinum maxime amabat, ut saltem traditum est mihi; numquam eam propriis oculis aspexi. Vita bibacibus brevis.

Iam tamen multa verba, ut credo, scripsi de amore meo erga vinum causasque bibendi exposui. Sentio enim omnes bibaces ob easdem causas vinum petere - malunt fictas imagines aspicere in somniis quam veram vitam, ut ita dicam, videre. Etiam, ut verum dicam, cotidie manerem in dulcissima tranquilissimaque quietis umbra, si liceret mihi sic dolores, aerumnas, iurgiaque fugere. Alii petunt virtutem, et alii divitias; mihi vero nihil, inquam, magis placeret quam caligo mentis temulentae peralba, quae absentiam malorum concinnat praebetque mihi bibenti.

Saturday, 4 November 2017

Parabola monachorum

Mater mea saepe hanc fabulam mihi animo turbatae narrat.

Ambulabant duo monachi, qui fuerant ruri, ad magnum templum urbis speciosae ut diem festum celebrarent una cum aliis fidelibus. Unus senior, alter iunior; uterque bonus, pravus, necnon - ut maxime decebat discipulos veritatis - religiosus. Per silvas errabant prataque, et loquebantur de rebus theologicis. Aspiciebant in via viridantem herbam, flores aureos, croceos, flammineosque, et colles arboribus consertos. Pulchritudo mundi ubique videri poterat, et formositas creationis summi atque optimi Dei maxime placebat ambobus. Pauci agricolae laborabant sub sole in agris, qui cum vidissent monachos ambulantes, aquam cibumque - licet rusticum, attamen sapidissimum - libenter praeberent. Sic ab omnibus adiuvabantur monachi, nec ullus latro adeo scelestus erat ut impetum faceret sanctos in viros.

Olim autem, cum venissent ad ripam fluminis citissime currentis, viderunt mulierem formosam, comptam, et beneolentem. Non dubium erat quin meretrix esset corpusque suum flagitiose vendere pecuniae gratia soleret. Flens monachis dixit se velle flumen transire ad ludos visendos, sed pontem ligneum (qui antea ilico adfuisset) non posse inveniri. His auditis, monachus iunior reliquit feminam et solus natavit per undas ut attingeret proximam ripam. Monachus senior vero mulierem portavit suis in humeris et hoc modo auxilium ei lacrimabundae dedit. Deposuit tunc mulierem, quae gratias ei egit plurimas disceditque benignitatem servorum Dei laudans. Quod cum vidisset iunior, valde iratus est; cum autem sciret alterum monachum esse iam aetate provectum, minime ausus est queri.

Pergebant igitur et ambulabant per campos luce plenos, ubi viderant fontes candido liquore spumantes, capras albas ludentes, ovesque lepide titubantes. Monachus iunior, quamquam antea maxime admirari solebat tales imagines a Deo omnipotente factas ad delectandum, tacebat nec ullum verbum protulit, etiam cum alter colloqui vellet, nec sarcinam portabat senioris monachi, sicut fuerat eius mos, sed fastidiose superbeque procedebat. Cum tandem haud procul essent ab urbe, iram veneno tinctam, quae multos per dies crescebat suo in animo, nequivit diutius celare ab altero. Itaque indignans his verbis rogavit seniorem:

"Cur feminam istam tetigisti? Satis scis nobis monachis non licet mulierem talem peccato foedatam tangere, nedum amplecti atque in humeris portare."

Quibus dictis alter minime commotus invicem sic locutus est: "Num adhuc eam mecum porto?"

"Minime" inquit "Eam deposuisti postquam flumen transgressus eras."

Monachus senior arrisit. "Cur igitur tu, mi fili, etiam nunc eam in animo tuo portas? Tetigi; deposui; aequo animo sum. Nondum autem relinquisti illam mulierem, quae regit affectus tuos." Cum haec audisset, paenitebat valde monachus iunior suarum irarum, atque extemplo humiliter veniam a seniore postulavit.