Sunday, 24 April 2016

Domina Julia

Vos, lectores, satis scitis ut tragoedias magnopere amem, heri igitur gavisa sum cum in theatrum irem ad huiusmodi spectaculum videndum. Nomen spectaculi 'Miss Julie' erat, latine 'Domina Julia', narratque vesperam ultimam puellae formosae, qui cum ministro familiae concubit. Ex hac re adversa omnia oriuntur. Minister ille, Johannus appellatur, summa ambitione ac superbia, domina sua uti cupit ad tabernae emendae. Vult enim negotium facere in terra aliena pecuniis dominae, quamquam necesse est sibi sponsam Christinam in hac villa relinquere. Homo sine pecunia est imago mortis; Johannus cum spe pecuniarum tamen est imago crudelitatis. Persuadet Juliae ut mortem voluntariam properet, quia opus est facinus patri Juliae occultare. Tandem domina infelix e scaena ambulat tenens gladium in manu sua, monstransque nobis se morituram esse Johannis gratia. Ut verum dicam, spectaculum me adeo tenebat ab imo pectore, ut obliviscerer sputum haurire ac coram omnibus vix suffocarem. Erubescebam, omnia circa me enim animos advertebant ad clamorem. Interea histriones ludebant sine tumultu.

Ante hanc oblectationem quoque delecta sum rebus secundis amoris. Ventus huius generis autem mutabilis mihi videtur, et post voluptatem continuo tristitia adest. Sed si singillatim aut pro magnitudine omnia dissererem, tempus quam res maturius me deseret; quam ob rem ad inceptum redeo. Mane vix e lecto orta sum, cum M. me vocaret et sermonem haberemus vocibus, non litteris. Libenter aventerque confabulatum fecimus unam horam, et tergiversanter graviterque finem factum est huius collocutionis. Sed, ut bene scio, fastigio habito necesse est mihi declivum limosum sequi. Per tramites igitur e gratia amici in invidiam descendi. Post spectaculum eum vocavit ad loquendum, is mihi autem petivit nomina puellarum in ludo, amantem novam enim cupit. Ut supra iam iamque demonstravi, amantes non sumus, modo amici, etiam certior facta sum eum erga me non amare. Eheu me miseram! Nescio perperam an recte faciam, nam dilectionem in corde teneo contra spem. Me decet delictum corrigere, et conata sum iam flammas tabere variis modis, sed ea res longe aliter ac rata erat evenit. Numcubi amavistis? Si ita est, profecto scitis id quod hic scripsi.

Hodie fabulam Goethe, nomine 'Elective Affinities' (latine bene hoc nomen exponere minime possum), quae narrat de amantibus quattor. Tragoedia est, ac magnopere hac frui ut soleo. Mentem acuere volo fretus libris, scientia enim infesta magnificaque invenienda est semper in litteris maiorum. Assidue et devote disco, sperans ut quandolibet mundum nostrum intellegam. Usque ad hanc diem luculentam fiat lux in vita mea, ac faciam id quod necesse est mihi facere; hoc pacto, et modo hoc pacto, methodum inter insanias amentiasque creare queo. Ut dictum est ab Holan, scriptor praeclarus, vivimus in loco infesto, ubi nullus ordo sed perpetuus horror inhabitat. Scribens, legens, amansque invenimus consilium animi.


No comments:

Post a Comment