Tuesday, 26 April 2016

Insomnia

Nequivi dormire nudio tertio herique, insomnia enim cotidie patior, mane proxima hora quinta tandem brevi tempore quiescere poteram. Per totam noctem huc et illuc super lectum versor, duco me morituram esse ac aegretudinem nomine 'Fatal Familial Insomnia' (latine Insomnia hereditaria letalis) habere. Etiam nescio quota hora tandem somnium cepi, nam methodum Romanorum numerandi horas mihi alienum videtur. Hora sexta nostra more Romanorum 'prima' vocatur; appellaturne igitur hora quinta latine 'tertia vigilia'? Maiores quoque dies numerabant aliter ac nos; videlicet nudius tertius modo duos dies ante hanc diem est, populi Romani autem hoc 'tertium' esse ducebant. Sed quid puto, cum super lectum iaceo? In mente semper sunt imagines amantium, amicorum, ac inimicorum; saepe consilios capio ac id quod iam legi iam iamque parva voce mihi narro. Patior famem sitimque cum nimis diu iacerem sine cibo. Hac vespera sumam medicamentum ad citius dormiendum, spero igitur ut ea res bene eveniat. Ut satis scitis, discipula fessa potius stultissima vocatur.

No comments:

Post a Comment