Thursday, 21 April 2016

Marius

Placetne vobis novam formam huius paginae? Heri formam mutavi, colores elegi, sententiasque scripsi de me in parte 'About'. Postea autem fessa eram ac in lectum ivi dormitum. Sed, ut soleo, dormire cito non poteram. Amicus meus M. mihi litteras misit, in quibus me consulavit de probationibus, quas necesse est sibi perfacere ad locum universitatis petendum. Haud volui responsum sibi continuo dare, non per totam diem enim ullas litteras accepi ab eo, duxi igitur ut misella vel infelix videri deberem. M. vero ut semper dolum facile perspicit ac quaestiones impune mihi misit. Conata sum aequo animo respondere, hodie in corde autem iram habeo contra eum, quia puerum huius generis - durum ac callosum - amare nequeo. Mentiarne? Si appellem me amantem, fallarne? Difficile est dictu utrum recte an prave eum diligam. Amo quidem, sed non amor.

Cum ab ardore frustra dilectioneque crucior, saepe libros lego. Legi hoc anno igitur permultos, quo modo sapientiam meam auctam est. Magis praeferro, ut bene scitis, tragoedias quam comoedias; fortasse voluntas haec me decet, in animo enim tristitiam clam teneo. Tragoediam egregiam hodie legi, 'Marius' appellatur, gallice scriptam ab Marcello Pagnol, qui cum spectaculos praeclaros creavi tum fabulas narrationesque. Marius laborat in taberna patris, sed odit modum vivendi in urbe sua. Vult igitur nauta navigare per Oceanum magnum et terras alienas visitare. Habet infeliciter amicam pulchram, Fanny, quem senex Panisse in matrimonium ducere magnopere cupit; Fanny se Marii nubere mavult. Mater Fanniae, quae fructus maris vendit prope tabernam, consilium capit ad liberorum reconciliandorum. Dum ea geruntur, Marius locum invenit in nave et abit in mare sine amica sua. Fortasse Fanny uxor Panissis fiet honoris causa. Mea sententia fabula haec non de amore narrat, immo de cupiditate rerum novarum ac impossibilium. Marius non est nauta, sed minister; in terra vivere solet, non in immensitate maris. Cupidus orbis terrarum omnium, amicam fidelem abicit, quamquam satis scit ut femina sola se grandaevo nubere debeat. Sua sponte vero puella laetitiam suam pro Mario immolat, adeo enim eum amat ut per asperam viam Marium adiuvat. 

Tam benigna quam Fanny non sum; tametsi M. in animo semper habeo, autem eum sequi nequeo. Desideramus res varias e vita nostra. Velut Marius, itinera inexspectata mihi placent; sed is cupit familiam, patriam, negotium. Hic stabilis, illic volatilis. Me taedet etiam de die in diem me consulere de M. Me rogo iam iamque: cur libera non sim e vinculis amoris? Dicam 'amoris'? Potius 'pestilentiae' dico, cogitationes huius rei enim in mente versantur ac facile exire non possunt. 

Satis adhuc scripsi; nunc iterum ad libros veniam, ibique hispanice legam de historia populisque terrae americae. Mane M. me quoque rogavit de sententiis Camus, qui philosophus gallus erat. Tractatum mihi misit ad interpretandum; thema huius 'amor' est, duxi igitur me amavit. Sed post interpretata sum hoc, ille me reliquit et nondum rediit. Vultisne amorem intellegere? Breviter exponam: amor est flamma mutabilis, aqua fluens, avis libera. Amor neminem exspectat, omnia autem amorem petunt, velut venatores ante bestiam praeclaram. Cavete, inquam, ne morsi sitis! Amor enim dentes habet, et linguam lepidam, a quibus in perpetuum cruciaberis. 

3 comments:

  1. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  2. Hodie per pipiationem in twitter tua scripta inveni et re vera multum mihi placent. Nec cum amore nec sine eo vivere possumus propter naturam nostram. Furor inutilis cuicumque homini necessarius autem ut genus humanus perpetuetur est. Pergam tua legens. Vale! @quimmiracle

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago! Gaudeo quidem quod lectores tandem habeo! Cupio sententias authenticas latine scribere, non modo de linguis litterisque, sed etiam de vita cotidiana in hoc saeculo.

      Delete