Sunday, 17 April 2016

nova colloquia

Locum commentariorum mutavi, Wordpress (quodiversusabis.wordpress.com) enim nimis lentus est, neque facile sententias patefacere possum. Speciem Bloggeris odio, locum alterum autem nondum inveni. Infra ponam colloquium hoc, quod scribere in pagina nuperrima, id est Wordpress, cupivi.

Hunc sermonem nuper feci cum amico meo - ita est, amicus iste. Significationem epistularum infra latine translatarum non mutavi. 

Ego: Difficilissime fieri potest ut sine ambagibus loquar. Ne longa sim, homo summa contrarietate es. Aliter agis cum summa honestate, cursum honorum autem petens persona falsa niteris. Audax es, sed etiam mollis; bene scis te egregium esse, ac vero quam vulgarem. Dolor ergo te cruciat, quae te inclinat in lutulentam multitudinem conturbatorum. 
Amicus: Heu, haec sunt iucundissima umquam mihi dicta ab aliquo!
Ego: Laetor, quia non aegre tulisti. Ex mea sententia, qui verum dicat saepe patiatur. 
Amicus: Ita accidit, loqueris enim cum puellis. Ut verum dicam, nulla causa irascendi est in verbis tuis. 
Ego: Vide id quod ridiculum mihi de veritate videtur: veritas semper nobis magis placet quam nos nocet, eam tamen ex animo fugimus. 
Amicus: Saepe verum dicam. Fortasse modo tu ipsa mentiris. 
Ego: Mendax optimus hoc facit! Immo mendax peior semper mendacia dicit, qua de causa non creditus est. Mendacia omnia ferme vera sunt. 
Amicus: Machinatrix es bona. Num hanc sententiam iam tibi dixisti?
Ego: Scio me non esse, quia mihi ita dixisti. Si enim essem, nemo hoc sciret. 
Amicus: Dumtaxat sagax sum.
Ego: Eu, aer amoenus inter nos, velut mense Aprilis natalem diem Christi celebremus.
Amicus: Eu! Plerumque virorum sententias tuas cernere minime possunt. Et ego saepe nequeo. 
Ego: Puto ne quis te tractare velit. Salvus es; amicam tuam (1) inperitam esse mihi videtur. 
Amicus: Scio eam inperitam esse. Age, vide, bene scis quomodo me nullo negotio suadear. Haec ars haud insignis est, sed fortasse...
Ego: Infeliciter semper item obtorquebamus in vicem ancipitem. Meministine terrae (2) tuae et omnium nugarum iuvenalium? 
Amicus: Ohe, te amabo, noli me his rebus cruciare. 
Ego: Non id faciam, fruor autem recordationibus rerum ridiculorum, quas olim feci. Sentisne te magnopere mutavisse? Creo ne omnino excolerer. 
Amicus plurima verba de ingenio praecoci dixit, et una cum me tempus praeteritum disputavit...
(1) non βασίλισσα sed puella altera, de qua supra in narratio somnium scripsi. 
(2) in aetate pueri amicus patriam novam in ludis fabricabat. 



No comments:

Post a Comment