Sunday, 17 April 2016

Romeo, Romeo, cur Romeo appellatur?

Hodie ad ludos ivi ad spectaculum nomine 'Romeo et Iulietta' Shakespearis videndum. Fabula praeclara haec vitam brevem de amantibus duobus in civitate Verona narrat. Ego vero historiam tempore praesente hic scribo, fessa enim sum. Romeo, adulescens summa temeritate, Juliettam pulcherrimam magnopere amat; familiae amborum autem inter se iam diu pugnant, aliusque alium invidit. Benvolio, vicinus Romeis, satis scit hanc notionem minime prudentem esse, sed nihil facere potest ad amorem temperandum. Mercutio, iucundus amicus qui semper versatur cum Romeo et Benvolio, interficitur ab Tybalto, qui vicinus Iuliettae est. Romeo igitur Tybaltum necat, in exilium denique profisicitur, dux civitatis enim proelios vetat civibus.

Infeciliter iam Iuliettam in matromonium duxit; nunc amantes ad fratrem Laurentium veniunt, quia Iulietta una cum marito suo manere cupit. Frater Laurentius, artem sanandi sciens, medicamentum Iuliettae dat, femina eo modo falsam mortem simulare potest. Epistulam fratris ad Mantuam, ubi Romeo habitat post mortem Tybalti, pestilentiae causa autem non recipitur. Qua de causa Romeo ad tumulum Iuliettae veniens eam vivere nescit. Sponsus uxoris suae - Parisus dux - quoque in hoc loco Iuliettam aspicit. Viri igitur ferro et comminus et eminus pugnant, Pariso necato Romeo solus in sepulcro cum Iulietta est. Iulietta nondum vigilat, ac Romeo, ut supra demonstravi, ducit eam verum mortuam esse; magna cum tristitia se ipsum itaque occidit. Extemplo Iulietta e somniis surgit, mortuumque amantem vidit. Horrens venenam sumere conatur, huius reliquam partem autem non invenit. Puella summa pudicitiae fidelitatisque nunc maritum sequitur in tartarum; velut Thisbe in silvis, se gladio transfigit. Requiescunt tandem Romeo et Iulietta, amantes infausti, parentes eorum signam magnam aedificant (iterum velut id quod parentes Pyrami et Thisbeae faciunt) ad amorem memorandum.



3 comments:

  1. Fessa enim eras! Tamen gavisus sum et hoc non parum legens scriptum de Romeo et Julietta in lecto ante adventum Morphei. Cura ut valeas!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Placentne tibi drammata huius scriptoris? Si velis magnum opus Shakespearis ('Shaksperii' secundum Henricum Denison, qui spectaculum nomine 'Iulius Caesar' transtulit in linguam latinam) latine legere, ī ad http://www.gutenberg.org/ebooks/46768.

      Delete
  2. Gratias multas! Fortasse hoc legere conar sed censeo me parum latinam scire ut hoc facerem. In dies magis bene loquor, procul autem sum ab bene linguam discendo. Pergam te legens!

    ReplyDelete