Saturday, 30 April 2016

Veniam, videbo, vincam!

Hodie sero surrexi prandistique, quia magnopere fessa sum, heri enim magnum opus latine scripsi. In Academiam Vivarium Novum ire mense Septembri proximo volo, petitionem igitur ad magistros huius scholae misi. Petitio haec, cum verbis milibus, infra tres horas sine dictionario scripsi. Opus erat mihi libros omnes, quos iam legi, nominare. Debui quoque rationem dare huius petitionis, ac multa tradere de vita mea peritiaque. Nescio an accipiar, gaudeo tamen, conata sum enim contra spem sperare. Nuper latine haud facile legebam, opus Suetonii legere enim coepi, vocabulaque in hoc libro mihi aliena videntur. Suetonius scriptor vivebat post rem publicam, post Ciceronem, post omnes auctores quos saepe legebam. Scribebat igitur longe aliter ac aliis. Stilus eius quasi Taciteus mihi videtur, nam verbis omissis sententiisque difficilibus usus est.

Amicus meus, M., de quo iam iamque scribebam in his commentariis, iurgium cum me fecit nocte nuperrima. Amicam C., quem magnopere amo, illicere sibi conatus est. Scio eum solum esse, ac amicam novam velle, sed C. ad lupos iacere nequeo. Ut verum dicam, antea ducebam me M. amare, nunc autem satis scio hoc non verum, sed falsum esse. Quomodo puerum huius generis amare possim? Eum amavi, quia imaginem viri optimi in corpore suo posui. Profero hic versiculos Vergilis ad rationem monstrandam:

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
altera candenti perfecta nitens elephanto,
sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.

Semper fallor, quia amorem meam non venit de porta cornea, sed de porta eburnea. Sic adeo conficturae phantasiaeque versantur in mente, ne separare verum et falsum possim. Video id quod volo, non id quod verum est. Quamquam haec vita longa ac difficilis est, fruor tamen omnibus. Caesar, secundum Suetonium, quoque intellexit orbem terrarum plena malorum esse, neque umquam tergum adversum hostes versandum esse. Ille quidem venit, omnes vidit, virtute vicit; et ego etiam eo modo vincere conor. Carpete, si potestis, dies omnes: ne tempus moleste et prodige teretur, laborate in diem magna cum virtute speque. Hoc pacto enim vivimus, tametsi circumfusi sumus ab hostibus innumerabilibus.

13 comments:

  1. Spero te in Academiam illam accepturam esse!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Salve amice! Gratias tibi ago ob benevolentiam. Quis es? Lege, quaeso, alia excerpta horum commentariorum.

      Delete
    2. Immo amica Fidelis te resalutat. Quisnam sum? Sandra uocor, quamquam me quoque nuncupare potes Alexandram. Alia autem quam sum, esse non possum.

      Delete
    3. Quomodo hoc invenisti? Paginam tuam legi ac propterea cognovi te in Hispania vivere, gaudeo igitur quod hispanice scio. Espero verte por aquí.

      Delete
    4. Hispana quidem sum, etiamsi in Africa nata, et Gadibus habito. Te inueni per paginam nostri Beluosi ideoque gaudeo, nam primum (rem miram!) cum Singapurensi commercium Latinum habeo.

      Delete
    5. Hispana quidem sum, etiamsi in Africa nata, et Gadibus habito. Te inueni per paginam nostri Beluosi ideoque gaudeo, nam primum (rem miram!) cum Singapurensi commercium Latinum habeo.

      Delete
  2. Salve! Ego etiam epistulam ad petitionem Academiae Romanae misi(circa XXIII Aprile mense). Sed nondum responserunt ut sapiam eos legere epistulam et eam habere. Habesne problema eamdem? Scilicet, magistri Academiae epistulam tuam nondum tibi responserunt? Ego sum magistrae "CaS Fidelis" discipulus. Spero nos sodales proximo anno. Gratias tibi ago.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Heri litteras ad magistros Academiae misi, nescio igitur utrum has iam legerint an non :( Nondum quidem mihi responsum dederunt. Quoque spero ut conveniamus Romae!

      Delete
    2. Noli sollicitari. Sodales Academiae Romanae respondere fine mensis Maii solent. Spero ut praesto responsum nos mittant.

      Delete
    3. Ubi responsum accipiam, profecto tibi aliquid litterarum mittam.

      Delete
  3. Iam responsum Academinae acepi. Haec dies responsa mitterunt discipulis qui petitiones ad magistros miserunt. Forte responsum tibi miserunt aut haec dies eum tibi accipiant. Spero Deam Fortunam nobiscum esse et convenire nos Romae!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Edepol, nihil accepi! Et tu, accipistine aliquid?

      Delete