Monday, 23 May 2016

Aemulor amantibus, sed aemulor caelestes

Impedita sum quo minus scriberem tristitiae causa. M. iterum mihi maledixit, nolui enim facere id quod voluit. Quantum in me erat, conata sum tamen in gratiam cum eo ire, postea autem nihil mihi loquebatur. Quam ob rem nihil abest quin sim miserrima. Scio ut debeam eum oppugnare cuniculis, non machinis; id est, necesse est mihi artem amatoriam invenire ac exercere. Reperiuntur qui dicant arma mulieris sunt verba, me decet igitur verbis uti ad pacem petendam. Quamquam duco me solam sine eo esse, saltem gaudeo, nam liberata sum de vinculis amoris. Olim putabam eum amantem esse: adeone me fuisse fungam ut qui illi crederem? Cognovi eum abhinc novem annos, et semper erat - atque erit - puer summa contrietate. Eum amo - nequeo negare id quod verum est - necesse erit autem socordiam flammasque in corde meo mutare, ut ei veniam dem. Postremo spero ut amici simus, sed iam duco spem hanc frustraturam esse. Ad Kalendas Graecas M. se tractabit aequaliter benigneque. Amor noster est, facile dictu, lusus naturae, nam de summo animo eum amo, is autem animo meo fruitur. Me habeo male vapideque, et mea non est culpa, vero sua. Infeliciter nolo amicitiam bonam qua de causa perdere, itaque hoc tempore sedeo compressis manibus, usque ad finem turbationis in mente mea.

Verbum 'aemulor' nuper didici. 'Aemulor' cum casu dativo significat anglice 'I envy', accusativo autem 'I imitate'. Igitur possum dicere me aemulari amantibus et caelestes; quamquam libenter aventerque M. amare volo, opus est mihi deas caelestes aemulari, nam puella sine pudicitia prudentiaque nihil est. Ut verum dicam, quondam volui me nubere ei! Nunc cogito hanc rem, et puto me stultissimum asinum fuisse. Primum nolo me nubere alicui, deinde verum amorem abest inter M. et me, deinceps vivimus in civitatibus variis alienisque, postremo sola nata sum et sola moriar. Proinde vix mihi tempero, quin dicam: M., abī in malam rem, neque umquam te videre prope me volo. Antea me fefellisti citra pulverem laboremque, dulci sermone, sed nunc video mendacia tua, et haec cognosco. Pro mea parte conor tibi veniam dare, numquam enim vim contra me usus es, sed nemo me impune lacessit. Quidem me lacessivisti et doleo, ceu Caesar in curia transfixus XXIII gladiis. Non est, lectores credete mihi, sapientis dicere 'Amem'. Est stultis proclamare se in perpetuum aliquem dilecturi esse. Data opera imaginem M. certe ex animo tollam. Non me decet tempus terere ad eum memorandum. Vive memor invidiae meae!



No comments:

Post a Comment