Monday, 16 May 2016

Aiax in spongiam incubuit

Heri hic non scripsi quia affecta sum magna crapula, meque habebam vapide, hodie autem optime valeo. Legi bene mane partem operis Suetonii 'Vita divi Augusti', eoque modo inveni imperatorem Augustum res malas saepe faciebat. Exempli gratia filiam Iuliam, ortam e Scribonia uxore secunda, ad insulam parvam misit, audita sunt enim famae per totam urbem de libidine lasciviaque eius. In libro 'Ego, Claudius' quoque repertum est id quod fecit in Agrippam, amicum fidelem, post casum Iuliae uxoris. Quamquam multi ducunt Liviam imperatricem invidiosam, Suetonius nihil de hac femina nobis tradit, et e sententiis suis deduco immo eam castam matronam fuisse. Nescio igitur utrum venena sparserit an non. Sententia lepida plurima invenienda sunt tamen in hoc opere: videlicet dicta, quae a Augusto plerumque scripta sunt. Cum vellet 'numquam' dicere, scripsit 'ad Kalendas Graecas', exempli gratia 'Te videbo ad Kalendas Graecas'. Fortasse hac facetia usus est, nam in fastis Graecis 'Kalendas' non inerant. Ut describeret quemquam velocem, vel quidquam actum celerissime, inquit 'celerius quam asparagi cocinantur'. Deinceps cum moneret amicos, ne temere quidvis facerent, proclamavit his verbis: 'Contenti simus hoc Catone'. Ut verum dicam, haud intellego hanc sententiam; cur usus est nomine Catonis ad patientiam urgendam? Eratne Cato homo summa patientia? Modo cognosco Catonem minorem, qui contra C. Caesarem orationes fecit. Creo Augustum immo Catonem maiorem memoravisse. 

Sententia lepidissima ex ore Augusti erat iocum de spongia Aiaceque. Conatus est tragoediam de Aiace scribere, opus autem non ei placuit. Finem igitur non fecit, itaque cum amici eum rogarent ubi Aiacem eius esset, nam persona prima huius operis Aiax erat, respondit Aiacem in spongiam incubuisse. Ex hac fabula scimus Augustum salsum fuisse, et magno ingenio subsultim inter acutulos homines versabatur. Ne mentiar, magis praeferro C. Caesarem et etiam M. Antonium Augusto, nam viri forti erant, qui vivebant sine paenitentia delictorum. Augustus autem adeo taciturnus tranquillusque erat, ut cum Gallus quidam faciem serenam eius vidisset in montibus, eum non iecisset de summo iugo. Cuius amici cum postea eum rogarent, cur id non fecisset, dixit Augustum nimis tranquillum fuisse. Hac fabula lecta, sine ulla dubitatione in rem meam est me gerere aequo animo! 

Iam dudum nihil scribo de M., et quidam lectores fortasse mirantur cur ita sit. Ne mentiar, habeo adhuc pestem adhaerentem lateri meo. Heri pugnatum est, proelium vero parvum de amico alio erat. Ne longa sim, pergam pertinenter ad causam. Ei dixi ut amicum istum amarem, sed ut scitis, mentita sum. Nescio cur id fecerim, fortasse invidiam movere volui. Me taedet omnia, omnia enim quae feci frustra vanaque erant. 

Saepe loquimur, vere e nostris verbis scio et me ei placere, et amorem meum non vanum esse, sed quandocumque monstro dilectionem erga eum, me repudiat. Cum autem ego ipsa eum repudio, magna tristitia afficitur et plura mihi dicere nolit. Creo igitur perperam me tractare in hac re, nam seu sol seu imber conor ut me ei placeat, neque umquam me piget blanditias dicendi, sed praemium ullum minime cepi. Nullam aliam ob causam quam quod male eum intellego. Enixe eum desidero, et certior facta sum eum item cupere, quomodo igitur possimus honeste loqui?! Mehercle cum opus est nobis discere artem amatoriam, tum artem rhetoricam exprimendi causa. 


No comments:

Post a Comment