Saturday, 7 May 2016

Comitia in civitate Singapura

Valde fessa sum. Heri cum M. ludum latrunculorum lusi, is autem me vicit. Nescio utrum aegretudine afficiar an modo parum dormirem, sed hodie mens de corpore deest. Scio non fieri posse ut sine mente scribem legamque, vix vero rerum meminisse queo. Fortasse numen alienum in animum invasit, et scientiam omnium a me sustulit. Sedeo hic igitur, aegre omnia fero, ac iracunda impatiensque sum. Abī in malam rem, daemon animi mei! Volo iterum super lectum iacere et dormire per totum diem, scio autem hoc non idoneum esse disciplinae causa. Opus est mihi multa legere discereque. Sed cum oculi ad sententias verto, modo formas alienas video, ac spero ut in alium locum fugere possim. Cur autem cupiditatem huius modi habeo? Secundum Catullum, nescio, et quidem sentio excruciorque. Hic affectus gallice 'ennui' vocatur, latine 'taedium vitae', et necesse est mihi foras ambulare ad malum animum dispellendum. Me taedet autem me movere ac ire in conspectum aliorum, ducoque me paene mortuam esse. Hoc non est verum, nam adulescens vigens sum in optima aetate, taedium vitae infeliciter me impellit in errorem.

Mane fabulam titulo 'Sanctuary' Gulielmi Faulkner (latine 'Asylum') legi, de puella patricia, quae fugit e domo sua in manus scelesti viri. Nomen sibi Popeye est, et quasi monstrum est, impotens enim ac sine animo homini. Puellam hanc, Templum nominatur, cruciat ac violat, sed Templum eum amat et diem contra eum non dicit. Ne mentiar, non soleo operibus Faulkner frui, modus scribendi huius auctoris mihi enim protractus videtur. Hoc opus autem mihi magnopere placet, et postea legi alium librum cum titulo 'Cousin Bette', a Balzac scriptum, de sobrina una qui invidet propinquis suis, quia locupletiores pulchrioresque quam ipsa sunt. Nondum finem feci legendi, nam habeo centum paginas legendas, iam vero possum dicere librum hunc insulsum esse. Commoedia humana, in qua hoc liber invenitur, magnum opus Balzacis est, et alia opera huius scriptoris mihi iam placebant (videlicet Senex Goriot), narratio vitae Betteae (hoc nomen enim sobrinae est) me vere taedet. Ut verum dicam, gavisa sum cum in bibliotheca hunc invenissem, nunc vero spero ne umquam hunc legere coepissem.

Ut fortasse scitis e sententiis meis, fessa sum. Latine igitur haud facile scribo hoc tempore. Me decet tamen nuntiare comitia in civitate Singapura, patria mea, nunc haberi. Hac vespera sciam quem electum fuisse a populo. Edepol, vix sine erroribus scribere possum! Quid accidit mihi dormienti? Quo fugit mens mea, et quomodo illam reperire possum? Quaestiones semper postulo, neque responsa umquam accipio. Vae victis, vae fessis.

No comments:

Post a Comment