Thursday, 5 May 2016

Commentarius brevis...

Ut verum dicam, nescio cur heri in hac pagina nihil scriberem, sed hodie otium non est mihi ad multum scribendum. Hic igitur brevis commentarius invenitur. Nocte nuperrima bene dormiebam, sed magnam terrorem in corde venit cum per insomnium viderem clades magnas naufragiumque. Scitote me metum aquarum mariumque habere. Bene mane autem surrexi e lecto, minime fessa, ac continuo latine legere coepi. Partem operis Livii 'Ab urbe condita' nominatur perlegi, in qua Manlius de saxo Tarpeio deiectus est. Gavisa sum quod gestum hoc invenire in hoc libro, ac tam iocundum mihi videtur, Manlius enim conturbator periculosus rei publicae erat. Adversum eum Camillus recte agit, nam non decet populum romanum reges pati. Modus necandi vero alienus erat, cum prisci ferro igneque aliquem interficere solerent, non casu vel prolapsione. 

Nunc plura non scribam, tempus est proficiscendi in theatrum ad drammatam musicam spectandam. Gallice hoc opus 'La bohème' vocatur, latine fortasse 'Errabunda illa'. Errabundus -a -um autem potius 'gypsy' quam 'bohemian' significat; videlicet Carmen (persona praeclara alii spectaculi huius generis) certe errabunda erat. Iam diu volo 'Carmen' audire videreque, neque umquam in civitate mea ludos huius operis inveni. Valete bene, lectores, et animos explete carminibus deliciisque omnibus! 

No comments:

Post a Comment