Tuesday, 3 May 2016

Euge! Amici iterum sumus!

In commentario nuperrimo, fabulam tristem de amicitiae meae cum M. narravi, heri autem lenimentum magnum nobis accidit. Conata sum oblivisci asperorum, quae ille fecit nudio tertio. Scivi enim ut se certe paeniteret quod mihi summa importunitate interrogavisset. Priusquam e turbulatio toto animum reciperem, deberem consilium facere: voluine ei ignoscere ac amicitiam nostram reficere? Ne mentiar, eo tempore nescivi utrum eum reliquerem an reciperem, sed amor amici elegit pro me. Consilium in animo venit igitur eum accipiendi; beatus est, ut verum dicam, magis ignoscere quam pessum dare. Alioqui haud potui beata esse sine amico hoc, quia tempus una cum eo semper tero, ac magnam laetitiam mihi tulit verbis lepidissimis ac iucundissimis. Artem loquendi profecto scit, fortasse quia saepe cum puellis aliis colloquitur, ac si regina terrarum essem, sine dubio eum in regio retinerem. Peccatum unum autem habet, speroque ut partem hanc ingenii mutare possit. Est enim moechus, et semper mihi dicit nugacia de feminis, mulieribus, amoribusque. Non decet puerum tam callidum narrare in diem historias sordidas. Omnes nostri delictum quondam fecerunt, memoriae horum autem in mente quiescere debent, non foris se iactare, perinde ac magna beneficia essent. Nam id quod clam fecimus non est pudendum, cum iam disceremus.

Atrox certamen aderat in corde dum haec geruntur, nunc autem res expedita est. Ex mei animi sententia M. intellegit opinionem meam, sed si iterum me offensum det, coner ei modo clarior animum exponere, non succumbam oneri. Postea loquebamur de aliis rebus, exempli gratia de probatio eius, quam facit nunc, dum haec vocabula scribo. Litteras ad eum dedi rogandi quomodo haec accideret, fidem habeo autem ac creo eum bene scripsisse. Ut iam demonstavi, discipulus summo ingenio est - multo melius quam ego, ut verum dicam - et spero eum summam honorem adipisci in hoc negotio.

Hodie dabam operam legendo, ut soleo, et spectaculum Shakespearis titulo 'Henricus V' legi. Henricus rex anglicus bellum gallicum novum gessit, modo Caesaris, ac Gallos vicit pugnando proelio Agincourt. Principi galli regem hunc parvi fecerunt, putans eum ducem reprobatum ac malum fuisse, sed magnum ingenium in corpore lusoris inerat, Henricus igitur bellum sapienter prudenterque gessit, quamquam exercitum minorem habebat vi Gallorum. Noli aliquem parvi existimare, ne falleris, quia serpentes etiam in loco humilio versantur, ac opperiuntur tempestatem idoneam eripiendi. Videtur spectaculum hoc admirandum esse, cum enim verbis amoenis scriptum, tum nos multa de rebus humanis docet. Videlicet domina Katherina, quae ante finem operis Henrico se nupsit. Ante adventum Anglicorum, iam didici linguam eorum, scivit enim linguas magno usui esse omnibus. Qua de causa cum Henricus rex de amore locutus sit, intellexit eum ac amorem permagnam in corde regis crevit. Discete hoc, olectores dilectissimi carissimique: semper opus est nobis novos sermones discere ad diem capiendum! Fortasse quandolibet vos quoque amantem allicietis linguis adiuvantibus.



No comments:

Post a Comment