Wednesday, 18 May 2016

flammae cordis

Heri controversia iterum orta est inter M. et me. Nolo hic totam rem exponere, nam privatam quidem erat, sed certior facta sum me M. valde amare diligereque. Cum amici sumus, tum amantes, quamquam numquam una cum eo concubi. Quippe non necesse est amantibus unumquemque in flagrante delicto cognoscere, ut ament. Scio autem me fortasse errare, et dilectionem erga M. modo inconstantiam puerilem esse. Abhinc sex annos - vel plus quam sex annos - eum amicum novi, et per longam tempestatem, seu sol seu imber esset, eum profecto in corde habebam. Cum una cum eo loqui non possum, duco me vacuam esse, velut poculum in quo nullum vinum exhaustum est. Debeo animum ei adicere, beatitudinis pacisque causa, quia sine M. stare sola nequeo. Maereo, quod nolim penes hominem unum vivere, sed onusta sum peccatis sententiarum, in quibus facies formamque amantis mei semper adsunt. Et certe miraris, nam non est iuvenis summa pulchritudine; immo foedus est, cum oculis parvis et vox effeminata. In mente mea autem haec vox, etsi effeminata tibi certe videtur, nobilissima fit. Puer summa dignitate est, existimatione mea.

Sed iam multa scripsi de hac re, et satis de quisquiliis. Pergam nunc ad id quod hodie feci. In bibliothecam ivi, ut soleo, et viginti libros aventer petivi. Exempli gratia liber amatorius de filia regis, quae a duce rapta est, et in regia magna facta est ancilla sordida. Modus scribendi non admirandus mihi videtur, fabula vero mihi placuit. Iam hanc perlegi et mox legam librum titulo 'Cor egreditur novissime', anglice The Heart Goes Last, a Margarita Atwood scriptum. Nequeo describere hoc tempore, id quod in his paginis inest, nam nondum conata sum fabulam legere. Latine legam opus Ciceronis 'De Amicitia', et libros VII - X Titi Livii 'Ab Urbe Condita'. Ut verum dicam, scio ut multi discipuli hanc historiam oderunt, sed mihi lubet opera huius generis. In sacculo meo posui etiam 'Vita una' a Maupassant, Magister Pip, Puellae civitatis Riyadh, liber de amore in Roma antiqua, et commentarii de vita coniugali regis reginaeque Gallorum, id est, Ludovici XVI et Mariae Antoninae, personarum praeclarum.

Utinam M. intellegat sententias infra exuvias meas, quas teneo erga eum! Eum coram omnibus amare complectereque volo, sed infeliciter non fieri potest ut conveniamus. Vae me, nam modo id unum in orbe terrarum cupio, hoc autem possidere nequeo. Flammae cordis ardent per totum corpus, per membras, capillos, animamque. Cur sedens hic, procul a M., lugeam: quae amentia maior esse possit?Amor est pestilentia gravis sed etiam dulcis. Duco medicamentum optimum pro amore quoque amorem esse, in hac re vero seditio irritatur remedio. Vive, M., memor amoris mei! Bonae fidei sum, et in aeternam te amabo. Compesce nunc, si possis, flammas: pertaesa sum, fessa, atque oblita.

No comments:

Post a Comment