Wednesday, 11 May 2016

Habebo mane in corpore aliquid novi!

Nunc magnopere gaudeo quod mox in corpore imaginem novam habebo. Mane in tabernam ibo, ubi perpetuam imaginem in pelle ponetur (anglice tattoo). Iam duas imagines huius generis habeo, una in cervice, altera in crure sinistro. Haec nova, quam mane accipiam, in crure mihi dextro erit. Simulacrum est Ganymedis Jovisque, vel potius dicam, pueri aquilaeque in nubibus. Vix scribere possum, tam laeta enim sum. Iam abhinc unum annum perpetuam imaginem primam accepi e magistro in taberna alia, et iam diu imaginem huius artificis ponere in pelle volo. Multi dicunt imagines huius modi indicia scelerum facinorumque esse, olim enim modo scelerati has in corpore habebant, hoc tempore autem - mea sententia - imagines in corpore minime minitabundae videntur. Mater mea nullo modo simulacrum in pelle gerere vult, sed aequo animo fert imagines in corpore meo. Gratiam ei ago igitur, quod scio approbationem matris suavissimam esse. 

Fortasse me requiritis cur fabulam Ganymedis Jovisque elegi ornandi corporis causa. Quippe historia aliena est, narrat enim de puero Phrygio, qui a deo optimo maximo raptus est, nuncque in Olympo pocillator deorum est. Ganymedem valde amo, quia non metuit, cum raptim de terra firma in levitatem sumeretur. Si ab aquila rapta essem, profecto terrorem insignem haberem, tunc et in perpetuum, in corde animoque. Certe quidem numquam manerem apud aquilam et alios deos ad vinum instillandum. Diis gratia, Juppiter numquam me turbat, sed forsitan non satis pulchra sum ad amorem deorum incitandum. Exempla amantium deorum, ceu Proserpina aut Europa, semper summa voluptate pulchritudineque sunt, neque umquam inveni exempla puellarum turpium, quae amoribus deorum fructae sunt. 

Ne mentiar, sponsam deorum esse minime volo, nam vita mortalis dulcior mihi videtur. Deae semper sine ullo emolumento bellum mortalium gerunt, sicut Venus et Juno in bello Troiano casuque Didonis. Filii deorum quoque miseri sunt, nam in carminibus Homeris saepe moriebantur modis malis. Exempli gratia Achilles, filius praeclarissimus Veneris, ab ignavo Parisio humi iactus est, profectusque est illinc in fluvium Stygium. Ut plane videtis ex exemplo hoc, non est in rem meam deam fieri. Olim dii boni in perpetuum vigebant, nunc autem omnes nullam fidem colunt, neque ulla sacrificia faciunt, qua de causa arae altariaeque inanes sunt, et dii esurientes in campo Elysio fame enecantur. Inquit Laocoon: 'Amabo Danaos si cibum ferant.' Iam serpentes, quas una cum eo in baratro tulerat, comedit: qui nunc bibit ambrosiam, qui carne fruitur? Mundus senescit, et epulas deorum non amplius scimus. Fortasse etiam Ganymede, puer formosus, nullum vinum fert in amphora. 'Ignosce mihi,' inquit Iovi sitienti, 'uvae non crescant in summo Olympo, aer huius locis enim nimis frigidus est. Age, discede ad regnum Neptuni, si exhaurire plenum poculum velis. Si autem ita non est, mane hic et fortunam crudelem patere!' Iuppiter tacet, et adipiscitur nihil, qui enim tacet consentire videtur. 




No comments:

Post a Comment