Wednesday, 25 May 2016

LLPSI: Bono evento fruemurne?

Heri capitulum novum libri 'Familia Romana' Orbergis scripsi, nam finem meliorem legere volui. Si velitis cum notis legere, ite quaeso ad https://docs.google.com/document/d/1M6umi_bZ3SuAThcoJFrWsbwWr1pvn2RllnLriJ6ENd0/edit.

Capitulum Tricesimum Sextum CAP. XXXVI


B O N O    E V E N T O    F R V E M V R N E ?


Ecce familia Romana. Quintus adulescens est dominus. Paterfamilias antiquus, Iulius, anno nuperrimo mortuus est; cum in praedium suum Albanum venisset, occisus est a colono improbo. Exercitus Romanus necatorem scelestissimum invenit atque in cruce fixit. Dum haec geruntur, liberi Iulii ambo in pede crucis stabant. Magna voce inquit Iulia: “Da, improbe, poenas!’ Puella lacrimans tenebat rosam in manu parva. Olim pater ei osculum dederat, et malum, et pirum. “Noli maerere,” dixit Quintus togatus, quamquam in oculis suis aegre retinebat lacrimas. Doloribus affectus est, quod amisso patre nescivit quomodo familiam agrosque sustineret. “Utinam frater noster Marcus adhuc viveret!’


Kalendis Iuniis vero vetus memoria patris oblitus est. Ecce gallus canit: “Cucurru! Cucucurru!” Quintus e lecto surgit et novam diem salutat. Ambulat segniter, nam claudus est. Cum puer esset, de parvo ramo ad terram caderet. Etiam nunc pedem aegrum habet.


Hodie est dies nuptiarum Iuliae. Davus, senectus servus, cubiculum intrans Quinto salutem dicit. “Si velis, domine,” inquit parva voce, “lava faciem et manus. Deinde procede ad triclinium. Ientaculum est paratum; sed fortasse praefers edere in horto?”


Quintus tacet. Toga induta, capite lavato, Davus diu manet, nam exspectat responsum domini. Tandem servo interrogat: “Cur soror mea tam quieta est?”


Davus: “Adhuc in lecto est.”


Quintus: “Mehercle! Iulia, quae mox se nubet Sexto, adhuc dormit! Excita eam!” Parumper cogitat, deinde ait se cibum sumpturum esse in peristylo.


“Fiat voluntas tua.”


Sedet mater Aemilia in atrio ante impluvium magnum. Syra, quae bona ancilla est, una cum domina loquitur de cena nuptiali. Aemilia filium consistentem vidit. “Quid vis?” inquit, “Cur non comedis in triclinio?”


Quintus: “Cupio aeribus puris frui.”


Aemilia: “Nonne habebimus mox imbrem? Ecce caelum nubibis atris operitur. Te decet, ut opinor, infra tectum manere.”


Syra tacet. Quintus est erus summa temeritate. Mater filium aspicit, filius matrem. Denique Quintus inquit: “Recte dicis. Mox sol rursus lucebit, et ambulare foras potero. Interdum dic mihi quam ob rem disputetis.”


“Disputamus de…” Aemilia frontem contrahit. “Confarreatione sororis tuae.”


Quintus: “Cur autem? Omnia et provisa et parata et constituta sunt.”


Aemilia silet. “Iuliola est filia unica, volo igitur caeremoniam nuptialem eius optimam esse.”


Nunc Syra inquit: “Noli timere, domina carissima.” Deinde se vertit ad Quintum. “Ī, quaeso, et cibum sume!”


Quinto discesso, virgo in atrium venit. Ancillae iam eam ornaverunt habitu mulieris. Gerit stolam candidam, tunicam albam, quae vinciuntur nodo Herculeo. “Euge!” exclamat mater cum puellam spectat. “Pulcherrima sponsa es! Velut rosa, velut lilium.”


Syra ridet. “Nulla rosa tam pulchra est quam Iulia mea!”


“Gratias vobis ago,” inquit Iulia rubens. Est puella summa pudicitia, ergo rubescit cum laudatur. “Spero ut forma Sexto placeat.”


Vox magna auditur: “Equidem credo te formosissimam esse.” Avunculus Iuliae arma gerens intrat. Miles fortissimus erat in bello Gallico, qua de causa honores e manu Caesaris quondam accepit.


Aemilia surgit. “Salve frater!”


“Salvete omnes,” respondit Aemilius. “Ubi gentium est dominus domi?”


“Quintus scribit in cubiculo suo,” narrat Iulia. “Semper ibi manet scribens ac rescribens…conata sum litteras legere, sed me castigavit atque expulsit.”


Aemilius exhalat. “Post mortem Marci…”


“Frater!” Aemilia vix retinet lacrimas.


“Vae mihi,” inquit Aemilius. “Semper errores facio. Ignosce mihi, numquam memorabo Marc-“


“Avuncule!” clamat Iulia.


Aemilius silet. Syra ridet: “Hahae!”


“Iocus iste non mihi placuit,” inquit Aemilia.


Omnibus tacentibus, ianitor ianuam atriae pulsat. Extra ianuam ait: “Heus, sponsus Iuliae adest!”


“Sed nondum parata sum ad flammeum gerendum!” Iulia pallet.


‘Ī, Syra, cum ancillis aliis, et compone comam effusam Iuliae!” imperat Aemilia. Ancilla paret atque exit una cum virgine. “Et tu, Aemili,” ait mater, “Procede ad limen et dic salutem Sexto!” Aemilius item paret.


Postremo Aemilia sola sedet in atrio. In conspectu suo videtur Quintus ambulans inter vineas vacuas. Fruges vinearum sunt uvae, hae autem mense Septembri maturae sunt. Kalendis Iuniis vites nondum crescunt neque uvas ferunt. Quintus legit sententias, quas antea in tabulis scripsit.


Aemilia mussitat: “Utinam sciam ad quem cotidie scribat!”


Sextus et Aemilius aggrediuntur matremfamilias. “Salve,” dixit Sextus, qui est tam validus quam bos. Multo maior ac validior est quam Quintus, qua de causa - ut omnes ducunt - invidia ferocissima orta est inter eos.


“Cur tam mature advenisti?” interrogat Aemilia.


“Cupiebam carissimam Iuliam videre ante caerimoniam. Adeo celeriter currebam per totam viam, ut calceamenta alba polluerem! Ubi est Iulia?”


“Est in cubiculo,” respondit Quintus. Dum Sextus loquebatur, clanculum atrium intravit. Tabulas e manibus super mensam posuit, nunc igitur manibus vacuis stetit prae inimicum. “Ah, videte!” inquit. “Porcus per ostium intravit.”


“Quinam porcus?” ait Sextus, qui non est vir magno ingenio.


“Verbum satis sapienti,” respondit Quintus acerbius.


Sextus cogitat, sed non intellegit significationem verborum. Repente carmen auditur, et puella formosa venit in atrium cum hospitibus. “Age,” exclamat Sextus gaudens, “Eamus ad solemnitatem nuptialem celebrandam!”


“Vale bene, Iulia,” dicit Quintus. “Equidem maneo domi.”


“Mi fili,” inquit Aemilia, “Cur tam gravis esse videris?”


“Valete omnes,” respondit Quintus, et pergit in cubiculum suum.


Iulia exhalat. “Frater meus est semper infelix.”


“Impossibile est placere ei, et nolo laterem lavare,” ridet Sextus. “Agedum, procedamus domum meam!” Mater Aemilia, avunculus Aemilius, amici, servi, ancillaeque processionem magnam faciunt. Maritus et uxor in curro vehuntur, sed alii in equo. Canent fidibus, tibiis, vocibusque. Epithalamium cantant his verbis:


“Vesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo


exspectata diu vix tandem lumina tollit.


Surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas,


iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.


Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!”


Postremo via ante villam iterum vacua et tranquilla est. Quintus in cubiculo sedet scribens super tabulas. Ianua cubiculi clausa, epistulam scribit ad fratrem defunctum. In parte superiore tabulae nomen ‘Marci’ litteris planis inscriptum videtur. Videamus id quod aventer scribit.


Quintus Marco salutem dicit.


Hodie soror nupsit Sexto; meministine Sexti? Eum odi; utinam mortuus esset pro te! Iuliola pulcherrima virgo videtur in habitu sponsae. Certe debes maritum Iuliolae cognoscere, nam in proelio Pharsalico quoque pugnavit. Equidem numquam miles Romanus fiam, pedem enim debilem habeo. Sed iam satis scis de infirmitate mea. Quid agis apud Pharsaliam? Spero ut iam in Arcadia quiescas. Vidistine patrem nostrum? Habesne papyrum? Cur numquam mihi responsum das? Vale bene, mi frater. Plura scribam, cum otium mihi erit.


Facit finem scribendi et ponit litteras in galea antiqua fratris, ut solet.  

FINIS

No comments:

Post a Comment