Monday, 30 May 2016

Negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem

Alea iacta est - vel potius dicam, amor finitus est. Nuper bibebam, legebam, scribebam; his diebus certior facta sum me erga M. nullam amorem gratiamque habere. Cur adeo irata sum, ut puerum, quem longa tempore in corde tenebam, subito relinquerem? Periocham vobis sine mora exponam. Repudio eum, nam iam diu ex vinculis amoris me liberare volo, et reapse debeo me adiungere cum amico meliore. Secundum Ciceronem, opus est nobis amicitiam facere cum hominibus bonis, sapientibus, prudentibusque. Profecto debemus spem ponere in consiliis, non in temeritate vel amentia. M. autem est puer summa temeritate, summa amentia, summaque imprudentia. Omnia eius sunt superiora, caduca, et incerta. Vespera nuperrima Z. vidit cum alio puero, et ille extemplo eos modo puerili turbavit, una cum puellis stultissimis. Cum mihi narraret id quod fecit, audacia eius minime mihi placuit. Ut opinor, continentia ac temperantia sunt meliores quam procacitas; virtus vera invenitur in iis, qui semper cogitant et rare festinant. Ut bene videtis, lectores, M. immo rare cogitat et persaepe festinat. Quo, M, diversus abis? Et cur tam celeriter curres? 

Nimirum Z. non vult eum in gratiam revocare, is enim certe cum puerilis tum rudis videtur. Voluit Z. per nefas capere ex amplectu alterius amantis, sed mihi constat eum iam amisisse opportunitatem. Ne mentiar, temeritas eius magnopere me taedet. Equidem quondam reverentiam habui ad eum, nunc autem me decet ei exprobare, nam quibuscumque viis conatus est gratiam amicae servare, eoque modo ausus est per dedecus atque maximam contumeliam amittere bonam famam. Idcirco me decet gravate relationem cessare - sed scio me non tam crudelem futuram esse! Hactenus mihi videor de gestis eius quid sentirem, potuisse dicere. 

Sed de hoc alias, nunc redeo ad id quod feci. Hodie librum Dostoyevskis perlegi, nomine 'Aleator ille'. Nescio quid dicam de hoc libro, nam Dostoyevski scriptor egregius mihi videtur, quam ob rem non necesse est mihi sententias eius laudare. Ne longa sim, pergam ad res alias. Nocte nuperrima bene dormiebam; super lectum recubui hora nona (hora quindecima modo Romanorum), et e lecto surrexi, mane proxima, etiam hora nona (hora tertia secundum morum priscum). Itaque non adeo fessa sum, ut ante somnium senserim. Mox proficiscar in bibliothecam ad omnia debita solvenda. Sine ulla dubitatione volo vectigalia tollere, nam persaepe libros peto ex hac bibliotheca, et ordo librorum huius loci mihi magnopere libuit. Redde Caesari quae sunt Caesaris, et quae sunt Dei Deo - igitur reddam bibliothecae quae sunt bibliothecae (ecce casus dativus et genetivus verborum generis primi) et vicissim sumam id quod mihi est: sapientiam, virtutem dulcem, fontem deliciarum omnium.
Utique sapienter quam M. me tractabo! 

4 comments:

  1. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  2. Tanto penosiorem esse separationem, quanto sensibilius utrumque diligi ait Aeneas Silvius Piccolomini. Spero te separationis dolorem perferre valere.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago ob dictum, quod vero mihi consolationem attulit :)

      Delete
  3. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete