Saturday, 21 May 2016

Odi...et odi.

Carmen praeclarum Catulli sic est scriptum:

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris?
Nescio, sed fieri sentio - et excrucior. 

Nuper saepe cum M. loquebar, sed certior facta sum eum non me amare. Modo volebat imagines corporis mei accipere, imago accepta, plura mihi minime dixit. Sed quoque loquebamur de familia nostra, et de vita spebusque eius. Ait patrem hominem nequissimum esse, et matrem furiosam habere. Mater mea quoque valde iracunda mihi videtur, item igitur in diem vivimus. Veritatem de paupertate mea ei autem nondum confessa sum, neque mentiar, haec omnia confiteri non velim. Si sciret me indigentem esse, certe non erga me amaret.

Volo multas res de collocutione nostra exponere, fessa tamen sum, mane igitur plura scribam. Nunc modo tranquilitatem pacemque cupio, M. autem me eludit. Utinam litteras ex eo mox accipiam!

No comments:

Post a Comment