Sunday, 1 May 2016

omnia orta cadunt

Pro dis immortalibus, pax mea quidem fragilis est. At tota spes non fracta. Hodie amicus ille - ita est, M. - me rogavit ut se amem. Sed nequivi hoc facere, nullam amorem erga eum enim in corde teneo. Ut verum dicam, olim amavi; nunc autem modo amici sumus. Etiam infelix sum, nam non me vere amat, immo vult beneficia a me recipere. Mihi igitur dixit tanta mendacia. Ei respondi his verbis: 'Facio haec omnia tua gratia.' Is autem, ut coniectare possetis, his sententiis minime gavisus est. Nunc silentium magnum inter nos regnat, pax speratur, ac bonum abest. Cur tantopere laesa sum? Satis scivi, ne mentiar, eum scelestum lasciviosum esse. Etiam scivi non me amare, sed me ex animo iam diu desiderare.

Vivimus in aetate peccatorum, ac puella pudicitia summa esse haud volo, quia tempus tempestasque non convenit huic modo vivendi. Sed optimi amici eramus, et magna tristitia afficior, ex nunc enim loqui sine dolore non poterimus. Discede igitur, e conspectu meo! Iubeo te e vita mea abire, ac vivere in alio loco, cum hominibus scelestis. Culpa non est mea, neve tua, sed nostra. Non debui te tam liberaliter amare, ac non debuisti mihi offendere verbis barbaris. Profecto iste sedet nunc, in domo suo, sine amore, et ducit me fastuosam arrogantemque esse. Falsam sententiam de me habet, neque vero aliam faciem ei monstrare possum. Debilis enim sum, cum corpore debile feminae, ac peritia magna harum rerum non habeo. Ignosce mihi, M., quia dumtaxat te amicum amare volebam, conata sum igitur recte agere. Quid autem ducisti? Qua ratione me tractare? Quid plura dicam, ut te certiorem de sententia mea faciam? Utinam hic dies non illuxisset! Fortasse cum requiescam postea, super lectum iacens, iterum veniam ad vesperam nuperrimam. Tunc gaudebamus, ac loquebamur de rebus omnibus, nunc sedemus, divisi a maribus terrisque, ac infeliciter tacemus.

Cupio lacrimas demittere tua causa, ut verum dicam autem non tam tristis sum. Semper amorem erga te habebam, sed amorem parvam, non vero flammas magnas. Incendia in corde igitur iam mortua sunt, modoque amici erimus, nunc et in perpetuum. Ius iurandum huius generis tibi do, et spero ut rationem meam in hac re intellegere possis. Amans bona non sum, amare enim non possum. Non licet mihi te ex animo amare. Idcirco non licet tibi me petere. Noli me tangere; pertineo ad me ipsam, neque tua umquam ero. Sumne hysterica furiaque? Age, dic id quod velis, ego autem hic invenior, maerens amicitiae causa. Me paenitet finem facere huius temporis.

No comments:

Post a Comment