Friday, 13 May 2016

Puer Haroldus, Byron mortuus est

Hodie perlegi carmen titulo 'Puer Haroldus', a domino Byrone scriptum, de adulescente peregrinante per totam Europam. Per terras vastaque maria iter faciebat, dabatque opiniones rerum novarum, exempli gratia multa dixit contra bellum Napoleonis ac obsidionem Graecorum, magnopere autem Naturam civitatemque Romam laudavit. Modus scribendi huius poetae adeo pulchrum videbatur, ut novum genus personarum creatum est e verbis eius. Vir fortis novus, 'Heros Byronicus', ortus est post nativitatem huius carminis, et ab illinc hanc sententiam usi sumus ad commutum hominem describendum. Heros Byronicus certe tumultuosus est, mulieres amat, itinera longa per orbem terrarum facit, et - id quod maxime refert - contra tyrannos ac pro libertate vehementer libenterque pugnat. Puer Haroldus regnum magnum a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae dominabatur, nam in terris naturalibus domus sua, et inter gentes alienas locum suum aderat.

Utinam ego ipsa quoque secundum eum ubicumque terrarum vivere possim, et igitur vita bona fruar in variis civitatibus. Volo enim diem vitae brevis carpere, eoque modo multa discere de natura rerum. Quondam familiam patriamque amabam, nunc autem cupio totum mundum videre, certe nolo senescere in loco uno. Quam ob rem autumno proximo in Britanniam proficiscar, si ab Academia Vivarium Novum accepta non ero. Quaecumque accident, in Europa ero sicut Puer Haroldus et omnes heroes meos. Abhinc multos annos primum carmen Byronis legi, cuius nomen 'Fare Thee Well' (latine Vale bene) est, et iam dudum opera huius scriptoris amo. Praeterea cupio ad tumulum eius peregrinationem facere, nam in animo meo consilium venit, eum colere ac honores manu dare. Spero ut mox omnia huius modi perfaciam, quia mea sententia Byron homo summo ingenio erat, itaque opus est mihi venerationis causa sepulcrum visitare ornareque floribus. Tennyson, aliud scriptor magno ingenio, XIV annos habebat cum mortem Byronis nuntiatum est per totam Britanniam. Hoc audito, tam magna tristitia affectus est, ut e domo impetum faceret, scriberetque in saxo: Byron mortuus est! In his tribus verbis, scriptis a puero maerente, inveniamus verecundiam, quam Byron creavit in animis hominum.

Etiam legi librum appellatur 'Ego, Claudius' Roberti Graves, magnum opus de vita Claudii imperatoris, qui vivebat per regna Tiberii, Augusti, Caligulaeque. Tranquillus tacitusque erat, sed magnum ingenium celabat in animo infra faciem. Miser Claudius, qui male loquebatur, tempus terebat per totam adulescentiam scribens opera de historia latina legensque libros de rebus variis. Infeliciter Messalinam in matrimonium duxit, et postea ab uxore meretrice occisus est. Regem optimum esse generis Claudii et Julii mihi videtur, sed nepos Nero rex pessimus fuit. Nonnumquam in stirpe una inveniuntur homo nequissimus et egregissimus, ac ex iis nos decet triticum et paleas distinere. Videlicet duces Bush maior et Bush minor; unus finem fecit belli frigidi cum Gorbachev, alterus bellum in Afghaniam tulit, quo modo nullum emolumentum praeter mortem vastationemque cepimus. Populus Romanus felix erat, nam Catones maior minorque a pedibus usque ad caput boni ei erant, populus mundi nostri autem magnopere infelix, tyranni enim florescunt hoc tempestate, qua de causa tota spes hominum iactatur de saxo Tarpeio. Sic semper tyranni evellunt mortem rei publicae.






No comments:

Post a Comment