Friday, 27 May 2016

Rex gallicus cadit, gallus canit, flet solitaria puella

Nuper bene dormiebam ac cibo bono fruebar, latineque librum VII Livii 'Ab Urbe Condita' legebam. Hodie autem historiam Ludovicii XVI uxorisque eius perlegi, de temporibus ante rem novam gallicam (gallice la révolution française). Saepe scribitur Ludovicum stultum infirmumque fuisse, et Mariam Antoninam meretricem feram, cum re vera summa pudicitia essent. Ut verum dicam, rex Ludovicus nihil sciret de re publica rebusque regiis, cum acciperet coronam auream patriae. Femina eius, quae antea vita molli idoneaque fruebatur, quoque nescivit quomodo optime se gereret. Non solebat pecuniam recensere aut computare; immo omnia profligabant conviviis deliciisque. Scriptor libri, Nesta Webster, tametsi quasdam sententias falsas in mente habebat, tamen recte scripsit Mariam reginam hostiam innoxiam fuisse. Populi gallici egebant frumentis pecuniisque, igitur eam graviter accusabant in multi. Exempli gratia dicebant ut regina cum multis patriciis aduleteriam committeret, et filius eius primus non ortus esset de marito. Ut fortasse videtis, conati sunt reginam incusare his criminibus, horumque veritatem invenire minime potui. Quandolibet, ubi docta ero in rebus huius generis, profecto librum scribam de vitis (et vitiis) reginarum.

His diebus saepe cum M. locuta sum, et loquebamus aventer de historia Europaea, linguis, libris quos iam legeramus, carminibus, spectaculis, ludis, tabulisque variorum artificiorum. Sed scio amicitiam inter nos non esse amorem, ille enim amat puellas alias. Me decet hic exponere aliquid de amoribus eius. Primum desideravit puellam J, deinde Z. Affinatem longam magnamque habebat cum. J, quae tandem se movit ad terram alienam. Inquit mihi: J. amans unica est, ut opinor, quam summa voluntare amare possum. Recens cepit amorem erga Z. in corde tenere, ne autem mentiar, duco animum eius adhuc in J. adversum esse. Et ego non sum, infeliciter, in sententiis huius pueri. Fortasse me requiristis: Num nolis relationem cum eo habere? Nonne opus est tibi libertate fruere? Ego vero respondeo: Recte dicistis, certe gaudeo, quod sola sum, sed nonnumquam amorem sentire cupio. Nos homini egerunt amoris, itaque adficior aliquando magna tristitia, nam sine amico ullo iter facere per vias duras debeo. Secundum Ciceronem, magistrum omnium scriptorum:

Est autem amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate summa consensio.

Inde sine amicitia, quomodo possim tangere res divinas humanasque? Quomodo possim vitam plenam agere, quomodo mentem meam implere? Pars gentis hominum sum, itaque necesse est mihi cum aliis partibus ludere atque aetatem agere. Eo modo potius discam de natura vitae significationeque mortis. Deinceps summa tranquillitate vivere potero, nam habebo id quod ad delectandum animum aptum est. Sine dubio asserere queo ut amicus idoneus emolumentum optimum sit vitae.


No comments:

Post a Comment