Monday, 9 May 2016

Sic transit gloria mundi

Heri iterum in medicinam ivi ad medicum petendum. Doloris causa opus erat mihi quam citissimum auxilium petere. Auris mea contagionem habet, qua de causa rubor, dolor, calor, turgorque mihi dolent. Etiam malum in ventribus teneo ac febrio. Nescio cur saepe afficior dolore aegretudineque, nam in diem cibum salubre comedo, et nonnumquam me moveo. Cotidie sumo aerem novam vivoque in civitate idonea, ubi pestilentia non e consuetudine invenitur. Cum ad ludum irem, aegretudo rara esset, nunc autem cum totum tempus teram domi, Mephitis - dea pestilentiarum - cum detrimento me sequitur. Fortasse anxia sum, me dolent enim curae molestiaeque, quam ob rem corpus fessum habeo, quod minime valet. Iam medicamentum sumpsi pro auribus, speroque ut inde mox melius valeam. Magna tristitia affecta sum, cum certior facta essem me iterum aegrotam esse. Ut dicitur, valetudo thesaurus magnus est, ac nos decet hunc servare, ut servemur.

Etsi magnopere fessa sum febris gratia, tres libros hodie legi. Bene mane surrexi, nam nocte nuperrima nulla pilula sumpseram somnii adipiscendi causa. Quamquam sine medicamento quiescere non soleo, dormiebam tamen per totam noctem. Mane igitur cum resurgerem, magnam vim potestatemque inveni in nervis. Legi comoediam nominatur 'Caseus', a Gulielmi Elsschot scriptam, de viro inepto, qui negotium facere conatus est. Nequivi autem caseum vendere, nam stultior quam asinus est. Fructa sum hoc opere, sed volebam fabulam magis tristem legere. Eligi igitur 'Canticulum pro Leibowitz' Gualteri M. Miller minoris, liber praeclarus de fine mundi. In anno futuro, monachi tamen pergunt scientiam servare a manibus latrociniorum ac eorum, qui bellum gerunt. Sanctus Leibowitz vero homo 'sapiens' est; quamquam mors orbis terrarum sua culpa erat, conatus est libros praeclarorum scriptorum tegere ut postera docere his libris. Postera autem peccata omnia patrum faciunt, nam genus hominum stultissimus est, nunc et in perpetuum, neque umquam discemus id quod necesse nobis sit ad bene vivendum cum aliis tribus.

Legi tandem ludum titulo 'Macbeth' Gulielmi Shakespearis, quia pelliculam huius operis quondam una cum amica P. vidi, neque spectaculum mihi placuit. Legens hunc librum autem valde fructa sum sententiis magistri verborum Anglicorum. Anglice appellamus Shakespearem 'Vatem', et inde ex hoc nomine plane videtis quatenus eum adoremus. Equidem magnopere scriptorem hunc amo, fabulae sententiaeque eius enim tam elegantes mihi videntur. Numquam me taedent ludi eius, etiam cum fessa sim.

Mox rursus in medicinam venire debeo, sed post haec geruntur, volo in bibliothecam ire. Hodie tempestatem malam foras video: ingentibus procellis totum caelum polluitur. Seu sol seu imber necesse est mihi libros petere, nam iam perlegi librum VI Livii, ac si non ibo librorum petendorum causa, materiam legendam mane non habeo.

1 comment:

  1. Did you know that you can generate dollars by locking special areas of your blog or site?
    All you need to do is to join AdWorkMedia and run their content locking widget.

    ReplyDelete