Wednesday, 15 June 2016

A Ruthenica cum amore

Hodie ivi ad lectionem primam linguae Russicae! Infeliciter magistra mea non fuit in loco praedestinato, nam tardata est naufragio. Cum 'naufragium' dicam, potius velim 'calamitas autocinetorum' describere, vel anglice 'car accident'. Ut verum dicam, difficile quidem est res huius saeculi latine exponere. Sed conor, et spero me a vobis intellegi. Lingua russica mihi cum pulchra videtur, tum saeva. Spem discendi tamen in corde teneo, nam vehementer volo iter ad Rutheniam facere ut vodcam bibam cibumque egregium sumam. Omnis homo est animal, sed animal etiam rationale: qua de causa cupio praeterea carmina russice scripta legere, exempli gratia 'Eugene Onegin', magnum opus Pushkinis.

Fortasse, lectores dilectissimi, plura de M. cognoscere velitis, nunc igitur exponam id quod accidit. Heri M. mihi litteras misit, in quibus dixit se numquam Diram videre velle. Secundum eum, Dira saepe ibat ad tabernas sumptuosas, atque in diem bibebat potiones caras, quas ob res M. pauper factus est. Omnis vir aliquid optime amat; equidem scilicet litteras linguasque amo, M. autem est amator pecuniae. Bonus discipulus est, qua de causa a re publica Singapuriense (ibi enim habitat) stipendium accepit. Summa cum avaritia hanc pecuniam custodit, sed hoc non mihi curae est, nam iam intellexi eum avarum esse - et semper futurum esse. Dira vero, se ipsam enim dilexit plus quam alios, nescivit naturam amici, et iam iamque ei suadebat ut pecuniam perderet. Paulatim orta est invidia inter eos, nam avarus non est comes idoneus prodigi.

Cum amans auri, tum est M. inimicus receptorum. Timidus factus est, nam amicus alius - qui cum iis in tabernam iit illa vespera - credebat M. et Diram amantes esse. Metuit ne opus esset ei Diram amare; ut satis scitis e verbis meis, puer iste nequissimus tantum vult 'amicam', id est ἄκοιτις. Latine hoc verbum significare nequeo, sed paucis verbis conor: aventer cupit puellam, cum qua concubare potest sine ulla obligatione. Quoque fessus est, quia probationes mox in collegio faciendas erunt ei, qua de causa otium non ei est ad Diram placandam. Et quippe labor difficilis est placandi puellam huius generis!

Nec tamen ea pugna debellatum est. Quamquam Dira nunc M. minime placet, cor pueri est volatile vanumque, mobilior ipso aere. Necesse est igitur enixe eum ab hac Dira - hoc 'naufragio' - abducere. Munus hoc obire possim amicitia, blanditiis, ac caritate. Posteriores cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse, quam ob rem debeo longa tempore consilium excogitare et summa cum patientia omnia pati. Dira furens, ego vero quiescens.






2 comments:

  1. Quod ad vocabula spectat, nomen ἄκοιτις, quoad sciam, a poetis dicebatur in uxores. Sic apud Apollonium legimus id "Ἥρη Ζηνὸς ἄκοιτις," nec suspicamur Junonem amicitiam "cum beneficiis" (ut hodie ajunt) et sine ulla obligatione contraxisse cum Jove. Παλλακίς vero, quam Romani pælicem sive (nomine paulo honestiore) concubinam vocabant, non nuptiarum fide viro conjungebatur: sed conjuncta fuit ei et in eadem ac vir domo versabatur. Quod igitur nomen imponendum est in ea, quæ corporis solacium præbet amico sine obligatione et sine pretio—avarus enim fertur esse M., itaque nec meretrix nec scortum neque alicaria nec schœnicula dici potest. Suspicor nullum apud Romanos nomen exstare, quod proprie adhibendum est in feminam a M. exoptatam—quia talis "amica" non nisi somnium est fictum a puero, qui tantum in suam præsentaneam voluptatem consulit, omnem vero fugit fidem aliis, etiam amatis, præstandam servandam exsolvendam. Somnians enim non intellegit veras feminas semper posse meliorem fideliorem diligentiorem, quam puer ipse est, sibi allicere.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hodie didici aliquid novi! Graece minime scio, quam ob rem necesse est caute verbis huius sermonis uti.

      Re vera M. est avarus, sed tragoedia amoris antiqui adhuc animum perciet. Nolo vitium ei exprobare, hoc tempore enim multi iuvenes parvo pretio amorem aestimant, qua de causa petunt amicas 'cum beneficiis'. Culpa ergo non est sua, immo nostra. (O tempora, o mores!) Ut recte dixisti, prisci Romani callidiores fuerunt nobis, qui ne verbum quidem habebant ad hunc errorem describendum.

      Delete