Sunday, 12 June 2016

De Bello Puellarum

Heri volui aliquid hic scribere, sed putavi me nuper nihil fecisse. Hodie rursus manicas accepi, et parata sum ad commentarium scribendum, adhuc autem haec pagina est vacua, neque ullam fabulam habeo, quam vobis narrare possim. Ut iam scitis, M. se his diebus nuperrimis occupabat, nam volebat praemia in certamine discipulorum accipere. Quamquam, ut opinor, merito debebat vincere, victus est ab aliis sodalitatibus, qua de causa tristis factus est, et noluit una cum me disserere. Post hoc certamen iam advesperavit, iit igitur ad tabernam una cum amicis suis, Z. et una alia. Haec est illa, quae modum meum scribendi tam vehementer improbavit. Nuncupemus hanc puellam 'Dira', nam certe mihi videtur eam comitem Dirarum (graece Erinyes, anglice Furies) esse. Amicus quidam quoque una cum iis ad tabernam venit.

Ibi bibebant aquam vitae ac vinum mixtum, edebant ostreas, loquebanturque lepide ac iocunde. Sed Dira ista conata est Z. flagitare. Cum M. rogaret, cur Z. ei non placeret, inquit 'minime amo modum vivendi eius.' Et cum M. rursus ab ea peteret, quam ob rem puellae inimicae essent, Dira responderet se 'infirmitatem' ac 'mollitudinem' in animo W. odisse. Equidem vos rogo: Num mollitudo in animo puellae adulescentis est mala? Ceterum quod attinet ad infirmitatem, num debet 'miles fortis' semper esse? Certe scio Diram ferocem ac pugnacem esse; nonne debemus W. aemulari, non hanc proeliatorem? Sed M. amicitiam ac amorem - parvum, tamen vero adest amor - erga Diram in corde tenet, qua de causa me paenitet. Duco enim animum eius ex natura mollem esse, et praeferro animos molles, nam misericordia minime est infirmitas. Immo ut credo, sapientis est ignoscere aliis, alios bestiis vero oppugnare.

Quantum in me erit, conabor M. consilios bonos dare, timeo autem ne potius consilios ab Dira vesana capiat. Insuper mihi constat Diram iam triumphavisse, quia M. mane mihi dixit W. nimis imbellem esse. Sed non fieri potest ut aliquis 'nimis imbella' sit! Qui enim potest nimis pacem amare, aut minus amentiam cupere? Difficile mihi autem videtur M. de Dira vertere. Per fas et nefas Dira conabatur amorem eius adipisci, quo factum est ut non videret vitia huius mulieris. Ut dicitur, occulta sunt vitia non inquirenti.

Haec res est sordida, sparca, taetraque. Vinctis manibus, nihil possum facere ad amentiam amici ruendam. Sed ut fortasse videtis a verbis meis, nuper orationes Ciceronis enixe legebam, quam ob rem didici quomodo potius impetum in Diram facerem. Vita mea autem non est causa, et artes rhetoricae non mihi usui erint in hoc proelio. Nolo autem M. relinquere manibus Dirae. Haec aleas sua sponte iecit, nunc igitur debellandum est. Signa dentur!


2 comments:

  1. Stultus est puer, qui in quodam certamine victo noluit tecum disserere: nam prudentioris viri, qui omnia in vita perpendere et juste æstimare sciret, nullum certamen amicitiæ anteponeret, nec tristitiam ei gaudio, quod amica cordata colloquendo sibi afferert. Sed duplex videtur ejus pueri stultitia, si Diræ illecebris fraudisque a tua sapientia averti potest. Oportet te amicum invenire sapientiorem.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Mihi constat M. quidem stultum esse, sed me adiuvabat iam iamque, cum quoque amens essem. Quam ob rem mihi ignavissimum videtur, eum unguibus Dirae relinquere. Ut verum dicam, hodie res accidit ei incredibilis auditu, quam profecto exponam in commentario proximo. Brevi: iurgia oriuntur inter M. Diramque pecuniae causa!

      Delete