Saturday, 4 June 2016

De consolatio Dei

Hodie magnum opus Boethii 'De consolatio philosophiae' perlegi, sed anglice, non latine, difficile enim intellego sententias philosophicas. Ut verum dicam, magnopere fructa sum hoc libro, quamquam in unum deum omnipotentem non credo. Olim Catholica eram - ita est, quondam credebam in gloriam dei - nunc autem potius 'haeretica' vocor. Leges morales mihi minime placuerunt; duco enim omnes facere id quod optimum credant, et non mea refert utrum quilibet paedicet an fornicetur. Praesertim odi leges 'sumptuarias', ut vocantur, credo enim ut omnibus liceant edere id quod velint. Porcus animal sordidum videtur secundum doctrinam Judaeorum et Arabum, equidem duco cibum innoxium semper esse. Nam necesse est nobis sumere alimentum omnium generorum, ut sani beatique fiamus. Et si Deus esset in caelo - ita non credo - ut opinor, certe praeferret aspicere mundum beatum quam tritum misellumque. His tempestatibus autem video bella, pestilentias, egestatem: genus hominum ab omnibus pestibus cruciatur. Secundum Boethium, haec est voluntas Dei, nam per ardua et aspera virtus vera invenitur. Credete vero mihi, omnes egentes malint cibum pecuniasque, virtus enim non est utilis. Fortasse ibimus ad caelum post mortem, res futurae vero non possunt me nunc adiuvare. Cum patior, modo remedium meis veneficiis cupio. Summa theologica non valet in temporibus malis. Spero ut non in gehennam itura sim, nam modicae fidei sum.

Sed satis de rebus theologiciis. Tiro sum in hac disciplina, et nequeo vos magistros docere. Heri diutius loquebar cum. M, qui affectus est magna tristitia. Z, amata eius, se iunxit cum alio puero. Gaudeone, quod iam praevidi hanc finem gratiae? Minime; immo maereo, quod amicus meus dolet. Nunc intellego amicitiam, quae est unum genus amoris. M. me rogavit nonne umquam amavissem in cursu vitae. Ei respondi ut numquam ab amore capta essem, et nescio utrum verum dixerim an mentita sim. Deinceps M. me castigavit, nam si vere tiro amoris essem, non me deceret consilium ei dare ad amantem capiendam. Ne mentiar, duco eum iniustum fuisse, nam sine experentia satis scire possum; peritiam dolendi amandique habeo, scientiam enim sumpsi e libris et vita mea. Quid enim est aliud amor, quam dolor sua sponte passus? Cum dicunt 'amor', per hoc verbum semper significatur dolor divinus, altus, maximus. Et modo per dolores - vel potius labores - possumus adipiscor amantem. Amicitia autem melior mihi videtur quam amor, nam sine doloribus amicitia vera est invenienda. Non licet enim amico nimis multum postulare, sed decent amantes caelum, sidera, orbemque terrarum e amantibus suis desiderare. Nam amici sunt inter se aequales, neque vero amantes umquam pares videntur. Ergo ut bene videtis, domina potest servo imperare, et erus ancillae. Amici autem numquam relationem huius generis inter se habent, quemadmodum Cicero non potuit iubere Caesarem, neve Pullo Vorenum. Exempla meliora ad sententiam meam probandam certe potestis invenire e annalibus.


No comments:

Post a Comment