Monday, 20 June 2016

Dira damnata

Hodie rursus in ludum ivi ad linguam russicam discendam. Magistra mea gavisa est quod multas res brevi spatio didici. Nunc possum - et modo tres horas egi in lectionibus - loqui de coloribus, familia, atque linguis. Ut verum dicam, summo opere laboravi ut leges grammaticas discerem, qua de causa nunc perita sum harum. Mane opus erit mihi iterum nomina colorum discere, nam difficile est omnia tenere in mente; iam oblita sum verborum plurimorum, quae de mea memoria dilapsi sunt. Sed certe gaudebo, cum plura verba sciam, nam hic sermo magnopere mihi placet, atque cupio quam citissime loqui atque legere russice.

(Ridendum: Tolstoy, nomen scriptoris egregii, deductum est de verbo significante 'crassus'. Nomen huius viri scriptum est толстoй adjectivus vero толстый; ut bene videtis, vocabula similia sunt.)

Ut autem opinor, lingua latina est atque semper erit - nunc et in perpetuum - sermo amantissimus. Amo quidem orationes Ciceronis, in quibus inveniuntur ira, motus, fervor, perturbatio, summaque eloquentia. Historiae Livii etiam sunt fruendae; has legens, simul facta praeclarissima Romanorum aspicere possum. Debeo quoque modum scribendi Tacitii, Suetonii, Apuleiique memorare, ii enim scriptores summo ingenio mihi videntur. Nuper finem feci legendi librum Tacitii, quem vocamus 'Agricola'; antea putavi hoc opus de vita agricolarum (id est, homines qui terram colunt) esse. Re vera Tacitus in hoc libro narravit vitam magni viri, qui omnes Britannos sub iugum miserat, eoque modo tandem fecit id quod C. Caesar, imperator optimus rei publicae, non potuerat perfacere.

Quamquam multa his nuperrimis diebus didici, atque fructa sum otio cum libris linguisque, ista Dira damnata rursus me agitat. M. in diem prandium sumit cum hac puella, et paulatim eam amare incipit. Cotidie queritur apud vitia Dirae per litteras, sed scio mox eum maxime amaturum esse, qua de causa doleo, nam difficile erit me M. unde extricare. Insuper Dira est callida, et enixe assidet ei, eoque modo conatur eum ad se allicere atque attrahare. Haec femina vero infirmitatem unam habet: bibula est, M. autem vinum minime placet. Spero ne ista M. ad pocula armillumque vertat! Etiam accidit ut potestas Dirae crescat citius, nam modo huc modo illuc M. ducit, et difficile fieri potest ut quiescat. In verbis Apuleii: Festinat differt, nudet trepidat, diffidit irascitur...Qua de causa M. quassatus est nimia tempestate, ac mente turbata vix cogitare potest. Itaque ad incitas redacta sum; animus M. obnoxius est cum delicto tum lubidini, et Dira assidue eum dat his voluptatibus. Quomodo potest virtus contra pravitatem pugnare? (Nolo insolens videri, neque igitur debeo nomine 'virtus' uti). Vel potius: quomodo potest amicitia vera falsum amorem vincere, ac dilectissimum amicum servare incolumem? Nobis opus est miraculo, nam Dirae sceleratae diutius obstare nequeo.




5 comments:

  1. Quamvis soleam ab interpretationibus Freudianis, quæ dicuntur, abhorrere, non tamen possum quin animadvertam illud "nudem trepidat," quod Apuleius non dixit. Nudandi enim verbum temporale, cujus forma modo indicativo prolata esset "nudat," pro audendi verbo positum esse videtur. Quare cogor etiam memet rogare, an credam te tantum amicitiæ causa adeo sollicitari de M.

    At alterum argumentum malim proferre: videlicet de justitia. Nam apud antiquos nonnumquam dicebatur justitia hoc constare: quod bona bonis, mala vero malis essent rependenda. Non porro negandum est Diram istam nonnulla mala tibi intulisse: itaque justum videtur eidem mala retribuere. Sed justitia fulcitur et prudentia et moderatione, unde consequitur nonnullius momenti ducendum esse compertum habere, prudentiæ quidem gratia, quæ mala sint illata et, moderationis causa, quale damnum in eam referendum æquum esse videatur. Ipsa enim Justitia, quæ ordinem naturæ rerum tam in cælo quam in terra conservat, poscit ut prohibeatur ne Dira possit id gaudium adipisci, quod tuum esse debeat, sed etiam Prudentia adjutrix Justitiæ poscere solet ut veras causas rerum in corde teneantur.

    Utrum tantum amicitiæ causa est M. adjuvandus, ut Diræ vitia cognoscat, an etiam ut tibi habeas eum, quem Dira sibi vindicare temptet? Discrepant enim hæ rationes: nam quod uni sufficit, idem alteri est tantum initium rerum gerendarum. Eritne satis, si M. didicerit bibulam vitare, an oportebit eum etiam virtutem (etiamsi humilitatis gratia dissimulatam) amplecti? Utrum vis illum tantum pravitatem abnuere, an etiam ad dilectissimam amicam redire et Diræ contumelias refutare et tibi confiteri quantopere diligaris?

    Injustum enim erit, et hoc pro certo assevero, si Dira poterit M. tibi dilectum abs te furari: sed Prudentia etiam hortatur ut hoc consideres, utrum sufficiat prohibere ne M. in invidiosas Diræ manus deveniat, an potius necesse sit etiam eum ad tuam sapientiam et veritatem et pulchritudinem devincire.

    At his in rebus etiam oblitus sum M. ipsum considerare: nam illi, ut qui sit homo, etiam ratione est præditus et facultate pro semet ipso eligendi. Rebus enim perpensis et prudentia adhibita, liquet qua via sit ei progrediendum: nam si ego ille essem, statim ad te confugerem et invidiam, contumelias, illecebras falsas Diræ respuerem. Spero M. satis ingeniosum futurum, ut ipse ad idem consilium perveniat.

    ReplyDelete
  2. Magnopere fructa sum commentario tuo.

    Iam iamque dixi me M. amare. Sed hodie iste puer me litteras misit, in quibus inquit: 'Minime debes filios parere, nequeo enim te cum familia magna imagari'. Qua de causa tristis facta sum, quamquam infantes minime cupio. Verba M. tamen me grave vulnerabant.

    Me paenitet, quod modo respondum parvum tibi reddere potui, et mihi dedisti commentarium tam longum eloquentemque.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Si tam imprudens ac insolens est puer, ut non solum amorem tuum recusare, amicitiam tuam renuere, humanitatem tuam respuere, sed etiam talem contumeliam in temet ipsam reponere audeat, iste magis pœna quam præmium habendus videtur. Censeo igitur eum ad bibulam atque invidiosam necnon luxu deperditam Diram relegandum: quibus liceat inter se tales contumelias facere atque invicem mala dare atque accipere. Nil enim melius isti duo homunculi mereri videntur: te autem, ut quæ sis iis melior, hortor ut meliorem tibi quæras. Quod non debet difficile esse, primum quia plerique mortales urbaniores et prudentiores et justiores et, quo brevius dicam, meliores quam M. sese gerere solent, deinde quia tu plerisque feminis longe antecellis tum ingenio cum pulchritudine. Tempus igitur est istum puerum, qui puerili more nil nisi se suasque voluptates diligere posse videtur, omnino deponere et verum virum tibi tum æquiorem cum aptiorem invenire, qualis scit tuas virtutes tuumque decus magni (ut justum est) æstimare.

      Delete
    2. Nunc est obliviscendum!

      Iam accepi tantas totque iniurias, ut diutius amicitiam cum M. habere non possem, qua de causa hodie gratiam sustuli. Quamquam adhuc doleo, scio me sine M. laetiorem esse. Insuper otium non mihi est ad eum vigilandum, sicut mater in infantem. Quoniam iste puer vult se gerere modo infantium, certe debeo illum relinquere ad ludos iocosque pueriles.

      (Sed dii boni omnia sciunt, et scelesti poenas dant, Dira enim puella aegrota est. Affecta est febrio infesto. Nequaquam autem ei maledicere cupio, et spero tamen eam mox valeturam.)

      Saepe mihi dedisti consilios probos, quam ob rem tibi gratias ago.

      Delete