Tuesday, 21 June 2016

Doleo (carmina vulgata)

Doleo

Doleo quod

Doleo quod M. mihi hodie dixit:

Me non matrem futuram esse

Non uxorem futuram esse

Immo me meretricem esse

Me nullam esse in orbe terrarum eius

Qua de causa doleo

Doleo quod

Volui amicam eius esse

Volui eum praestare virtute

Volui...eum. Volui amorem atque amantem.

Quam ob rem doleo,

Et me paenitet,

Quod opus mihi est eo puero.






3 comments:

  1. Veniam mihi invíté loquentí da, sed hæc nón solum nón ferenda sunt sed etiam nón ignoscenda. Nón est vir quí amícam talia dícat;mónstrum est. Nón tuí meret, nón omnínó. Melium virum quæri.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hodie amicitiam nostram fregi, atque extemplo facta sum laetior. Gratias tibi ago - rursus - propter verba benigna. Mane scribam aliquid commentariorum, ut plura de hac re exponam. Iam vero intellexi me meliorem sine eo futuram esse.



      Delete
  2. Doleo ipse quod tempus frustra trivisti cum ingrato puero qui de te nec re nec verbis meretur ut abs te ametur. Dixit M. te nullam esse in suo orbe terrarum: sed angustus ejus orbis non sufficit, ut cælestem tuam præstantiam comprehendat. Deinde dicis tu te velle amorem atque amantem: amorem invenies (id non est dubitandum) sed apud meliorem. Dolendum igitur non est: nam amantem non perdis (non enim nisi semet ipsum amare videtur) sed puerilem tyrannum excutis.

    ReplyDelete