Saturday, 18 June 2016

Ego discipula hospes Iudaeorum

Hodie hora octava (hora secunda modo Romanorum) e lecto surrexi ac stolam longam gessi. Quare? Ivi enim ad templum Iudaeorum, ut liturgiam Iudicam viderem. Fortasse vos, lectores horum commentariorum, numquam hanc caeremonialem conspexi, sed nolite curare, exponam enim id quod aspexi oculis meis. Cum primum intravi in aulam, infeliciter sedi in parte aedium falsa, mulieres enim debebant ante saeptum sedere, ubi viri non erant. Nam Iudaei credunt opus esse hominibus sine ulla turbatione orare, et feminae - ut satis scitis - sunt turbatio infestissima viris! Sede recta inventa, extemplo librum hebraicum reperi, quamquam hebraice minime scio. Quidam vir, magister rituum, me adiuvi ut paginam rectam legerem in libro scripto anglice. His rebus gestis, tandem potui liturgiam conspicere. Sacerdos ille, hebraice 'rabbi', amictorium gerebat orans, et hoc linteamen ornabatur lineis caeruleis, sicut toga laticlava Romanorum, sed etiam vitiis parvis.

Christiani orant stantes, quasi sine motu, Iudaei autem prosum deorsumque vacillantes. Equidem amo hoc modus venerandi, ii enim Deum adorant toto corpore, non modo in cordis animisque. Insuper quamquam Christiani legunt Sacram Bibliam, Iudaei librum sacrum - id est 'Torah' - cantant. Utinam plures hodie adessent, voces paucorum enim aegre audiebantur. Magis praeferro musicam huius populi carminibus Christianorum, haec enim tristis mihi videtur. Minime perita sum rerum musicarum, sed penitus mota sum his carminibus. Etiam mihi placuit facies templi, nam inscriptum est hoc dictum super tabernaculam: 

SCITOTE ANTE QUEM STATIS

Ne mentiar, certe hebraice scripta sunt haec verba, ut autem opinor, non intellegeretis, si dedissem litteras huius sermonis. Me tamen magnopere pudet, quod hebraice disserere legereque nequeo. Ut verum dicam, lingua hebraica mea valde interest, nam prisca atque vetusta est, adhuc vero sermone hoc cotidie Iudaei utuntur, praecipue in terra Israel. Super illud dictum, quod supra demonstravi, depicta est imago praeceptorum decem. Haec praecepta sunt fundamenta religionis Christiani Iudaeique, et duco haec idonea omnibus hominibus esse. Profecto debemus parentes diligere, inimicis veniam dare, ac verecundiam in cordis tenere. Et omnes sciunt - ut spero - necem malam esse. Religio Iudaeorum mihi quidem bona videtur.

Post liturgiam, statim comedi cum aliis, qui in templo erant. Edimus sorbitionem lentum, hebraice 'cholent', quae idonea est Die Sabbathi, lex sacra enim vetat quidvis concinare hoc die. Fructa sum pabulo huius generis et bibi vinum rubrum. Deinceps viri iterum in aulam profecti sunt, nam opus erat iis rursus orare. Quo viso, putavi me debere exire, qua de causa gratias omnibus egi atque domum redivi. 

(Quamquam aetatem hodie bene egi, M. tamen tempus trivit vespera nuperrima - rursus cum Dira profectus est ut biberent!) 

2 comments:

  1. Propter té ad liturgiam nostram præsentem valde gaudeó! Quibus numquam ejus expertís admodum mírabilis verisimiliter vidétur. . . . Opus est aliquid autem paululum émendáre, nam, ut exstant sectæ variæ Christiánórum, sic sunt quoque apud Júdæós: sunt quidem Júdæí quí in orandó féminás sécernent, sed sunt quoque (fortasse major pars) quí ita nón faciunt nec id jústé vel etiam fás factum crédunt—et qui, rem máximam, cholent détestant! :)

    ReplyDelete
    Replies
    1. Euge, nescivi te Iudaeum esse.

      Habesne quoque paginam ullam latine scriptam? Volo nexum horum commentariorum addere, ut plures verba tua legant.

      Ut credo, cholent cibum optimum est; nonne placet tibi hoc pabulum? Etiam fructa sum pisce. Crede mihi: Iudaei meliores coqui sunt quam Sinenses!

      Delete