Friday, 24 June 2016

NUNTIUM MAXIMUM: Britannia ex unione Europaea exibit!

Comitia habita suffragiisque omnibus numeratis, mihi constant Britannos mox se disiuncturos esse de unione Europaea. LII cives per C indicaverunt egrediendum esse, at modo XLVIII cives per C maluerunt manere cum unione. Nuntii latini alii nondum hunc eventum rarissimum nuntiat, qua de causa conata sum vobis latine omnia narrare.

Potestis plura anglice legere hic: http://www.bbc.com/news/live/uk-politics-36570120

Nolo opinionem meam exponere, nam civis Britannica haud sum, sed duco hoc suffragium initium novi saeculi esse. Mox, ut credo, alii populi Britannos sequentur, ut unionem Europaeam relinquant. Sed necesse est iis etiam aerarium publicum protegere, nam pecunia Britannorum iam magnopere diminuta est ab hoc consilio.

Quid putastis de hac re?




No comments:

Post a Comment