Monday, 6 June 2016

Patior

Vos, lectores, non scitis - neque possitis scire - quantum luctus et tristitiae in animo meo nunc sit. M. fabulam meam monstravit amicae eius, quam nondum in hac pagina descripsi, et ista dixit opus hoc 'vapidum ac malum' esse. Etiam dixit me non scriptorem esse, et addidit ut me ipsam nimis amarem. Quas ob res ita sentio: numquam fabulam aliam scribam. Finem feci scribendi et nunc nequeo aequo animo quemlibet librum legere. Sed doleo, ardeo, horreo, amica ista enim in me impetum fecit. Fortasse non me decet verba eius animadvertere, sed scio me nequissimam scriptorem esse, qua de causa non mihi bonum videtur fabulam aliam scribere. Scribat, qui peritus sit litterarum; iam intellego me non satis scire de hac re, ut lepide iocundeque opera perfaciam. Humilia sum, et stulta, et victa. Odi autem hanc amicam, nam spem unicam e animo meo sustulit. Manibus vacuis, nunc est flendum.




6 comments:

  1. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  2. Nȯn tolerandum est! Scríptor sum, multís cum amícís quí scríptórés sunt, nec UMQUAM cuilibet ULLUM simile dícamus! Illa nón arbitríx est, nón júdex! Sí fabula tua illæ nón placet, bene, nón placeat. Vérum nón est illæ té approbáre vel improbáre, nec amícum M. oportébat verba ejus imperíre. Únum ad scríptórem dicendum est arbitrium: "Hoc mihi adipiscí vidétur quod té id adipiscí velle" vel "Hoc id adipiscí nón vidétur." Nihil aliud.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Salve! Mihi constat arbitrium tuum esse rectum, sed difficile est in diem fabulas scribere, dum omnes tam vehementer opera mea improbant. Non me decet omnibus placere, doleo autem quod alii illas sententias oderunt, quas tam enixe scripsi. Mihi dixisti te scriptorem esse; quid igitur scribis? Cupio operibus tuis fruere!

      Delete
    2. This comment has been removed by the author.

      Delete
  3. Improbantne OMNES verba tua? Aut suntne quí ea probent? Quamquam difficillime est hós auscultáre nec illós, ita faciendum est. Erunt semper stultí quí intellegere nequeant quod exprímátur.

    Pléríque librí meí nón jam edítí sunt, sed mandárí hic possunt.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Certe legam opera tua! Ut verum dicam, cupio iam dudum vitam meam latine narrare. Et pueros et puellas amo, duco igitur fabulam singularem futuram esse.

      Matri meae quidem opera mea placent, hahae. Recte vero dixisti - me oportet artem exercere, mihi enim libet, neque quia verbis meis alii placentur.

      Delete