Wednesday, 1 June 2016

Pax hominibus bonae voluntatis?

Nuper aetatem agebam, fruens deliciis librisque. Igitur gaudeo, quod in diem me tractare libenter suaviterque possum. Hodie aequo animo locuta sum cum. M; amica alia, quam numquam supra demonstravi, quam autem M. vehementer cupivit, eum repudiavit nudio tertio. Eum minime reprobavi, conata sum vero consolationem ei dare, nam secundum Ciceronem, 'Obsequium amicos, veritas odium parit'. Nunc amicitia vera et sincera inter nos oriri potest, amor enim nos fefellit, qua de causa uterque nostrum dolet. Ut fortasse videtis, enixe cupio amicum M. retinere, nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quorum familiariter vixeris. (Hoc dictum quoque est de tractatibus Ciceronis). Spero ut M. melius valeat, quamquam ab amantibus repulsus est. Dolorem huius generis brevem esse mihi constat, et omnia brevia tolerabilia esse debent, etiam si magna sunt. Ne mentiar - nam opus mihi est in his commentariis semper verum confiteri - duco M. eas non ex animo amavisse, immo taedium vitae mentem eius cepisse.

Cupio opus novum perfacere de vita Donaldi Trump, personae praeclarissimae in Civitatibus Foederatis. Iam perlegi vitas Suetonii, Nepotis, Plutarchisque. Mihi placet hoc genus scribendi, inter hos maxime stilus Nepotis, cum purus tum amoenus. Nepotem mihi videtur scriptorem summo ingenio fuisse, et me paenitet eum saepe neglegi. Infeliciter vix fieri potest ut vitam Donaldi scribam; omnia ab initio sunt ordienda, et paene excogito vocabula idonea, quae mihi usui erint ad sententias exponendas. Trump enim vivit in nostra aetate, non in tempestatibus Romanorum. Ergo egeo vocabularum latinarum, quibus describere res huius temporis possum. Videlicet 'computer', 'television', etiam 'company' - iam discipuli magistrique huius sermonis optimi conati sunt novas verbas creare, difficile autem invenitur ullum consensum. Placet aliis verbo 'televisio' uti pro 'television', alii autem oderint vocabulum hoc, nam pars prima 'tele' carpta est e lingua Graeca. Mea sententia, non necesse est nobis semper verbis 'puris' uti, sed quantum in nos inest, verba latina utenda fruendaque sunt. Quippe discemus hanc linguam, non Graecam; igitur debemus pro nostra parte pulchritudinem vocabularum servare.

Heri incepi linguam Russicam aventer discere. Ut scitis, iam rudimenta huius sermonis didici, nunc autem volo totam linguam - e carceribus ad calcem, ut dicunt - agere sub iugum mentis meae. Scilicet viam duram erit, sed emolumenta plurima e labore capiam. Pace nunc fruor, amentia M. amissa, et cupio aetatem serenam pacatamque bene agere.

No comments:

Post a Comment