Thursday, 30 June 2016

Puella aegrota

Si methodum Orbergis secuti estis, lectores, certe adhuc meministis capitulum, in quo Marcus super lectum iacuit. Hodie Marcus sum; id est, quoque super lectum iaceo has sententias scribens, atque etiam aegrota sum. Ut soleo, febrem habeo, qua de causa mens facta est lentior, et aegre - hahae, profecto aegre valeo - latine lego. Pergebam tamen legere, fruens hoc opere: 'Cena Trimalchionis' Petronii. Modus scribendi huius scriptoris autem mihi non placet, descripsit enim iam iamque omnia genera ciborum, quae inventa sunt in triclinio Trimalchionis divitii. Me taedet semper verba insolita raraque invenire, quamquam vocabula nova discere amo.

Cupio memorare partem unam lepidissimam, in qua Trimalchio exposuit zodiacum Romanorum. Hodie haec sententiae adhuc inveniuntur apud illos, quos vocamus 'contaminatos superstitione', quam ob rem mihi hilarum videtur ut in tempestatibus Romanorum quoque essent creduli huius generis. Aetas succedit aetati, sed divinatio semper floret. Trimalchio conatus est ingenia omnium hominum derivare e signis zodiacis, in quo erant nati; ipse - sicut ego - natus est in cancro. Sua sententia, nos omnes, qui in cancro nati sumus, debemus 'multis pedibus stare, et in mari et in terra multa possidere, nam cancer et hoc et illoc quadrat'. Infeliciter mihi constat Trimalchionem prophetam falsum fuisse.






8 comments:

  1. Itaque non solum exopto, ut mox convalescas, sed etiam ut faustus et felix futurus sit tibi dies natalis, qui mox adventurus esse videatur. At noli Trimalchionem culpare de fato communi discipulorum: nam dii cælestes edixerunt ne discipuli multa possideant, ut spes divitiarum posset eos allicere ad majora post cursum scholasticum absolutum gerenda.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago! Utinam cenam nataliciam modo Trimalchionis, cum muribus suibusque, parare possim! Adhuc febrem patior, qua de causa magnopere fessa sum. In quo signo zodiaco natus es? Tibi exponam id quod Trimalchio dixit de signo tuo.

      Delete
  2. Exoptó quoque egó ut quam celerrimum convaléscás floreásque!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Volo tibi exponere id quod Trimalchio dixit de signo tuo zodiaco. Quam ob rem a te postulo signum, in quo natus es.

      Delete
  3. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
    Replies
    1. This comment has been removed by the author.

      Delete
  4. Salve! Placet mihi scriptum tuum tantum quantum Petronii opus, cuius lingua, quam tu non diligere videris, mimetica est. Enim mentem et culturam personarum sublucere facit.
    Bene vale.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Gratias tibi ago ob laudes. Iam inscripsi nexum interretialem paginae tuae; potes hunc videre sinistrā.

      Delete