Thursday, 23 June 2016

Sic semper cum tyranno erimus

Hodie commentarium bene scriptum legi de sicario Britannico, qui nuper conatus est Donaldum Trump interficere: http://nemo-nusquam.blogspot.com.au/2016/06/de-michael-sandford-britanno-qui-nuper.html. Scriptum est a discipulo - vel potius 'magistro'? Nescio autem quid scriptor facit cotidie - doctissimo peritoque linguae latinae. Utinam tam eleganter lepideque scribere possim!

Satis de laudibus. Ut opinor, Donaldus dux pessimus Civitatum F. A. erit. Credo autem eum candidatos alios superaturum esse. Nihil intellegit de temperantia, et furiosus mihi videtur, huc et illuc impetum faciens in omnes 'alienos'. Tamen vereor ne Hilaria Clinton imperator Civitatum sit. Lectores qui habitant in hac terra, doleo pro vobis. Ut prisci Romani dicerent, si a tanta calamitate acti essent, 'a fronte praecipitium, a tergo lupi'. Curatote ne incidatis in Scyllam cupientes vitare Charybdim! Quod ad me attinet, certe Bernie (indecl?) praeferro his duobus latronibus. Infeliciter duco hanc spem frustram esse.

Ecce pars nova historiae meae de vita divitis Donaldi. Ut fortasse iam scitis, scripsi hoc opus secundum modum scribendi Suetonii atque Nepotis, qua de causa 'satyram' perfeci. Itaque si ioci non tibi placent, vade in pace :) Et si velis, me adiuva ad errores cognoscendos! Gratias ago Vicipaediae, nam omnia dicta illinc tuli, ut has sententias scriberem.

Pars secunda - prima pars hic invenitur: http://quodiversusabis.blogspot.com.au/2016/06/vita-divitis-donaldi.html

Uxor prima huius viri nata est in Bohemia, vel potius dicam, ‘Czechia’. Scio plerosque ita scripsisse: Ivana - nomen enim sibi est - athleta praeclarissima patriae eius erat, quondam etiam cum sodalitate civitatis profectus est ad ludos Olympiacos. Sed ego potissimum credo Petro Pozmeny cuidam praetori huius terrae, qui inquit: 

“Quaenam est ista ‘Ivanka’, et cur omnes nos adhuc rogitant de ea? Iam iamque inquisitionem postulabamus, et interrogabamus permultos, neque vero ulla puella huius nominis inventa est in annalibus nostris.” 

Nescio igitur quo modo ad Novum Eboracum pervenerit, pro certo autem scio ibi Donaldum cognovit, et se nupsit ei. Neque fuit Donaldus primus maritus huius mulieris, nam ante haec conubia Ivana se nupserat Alfredo Winkelmeier, venditori villarum. Donaldus, si meministis, quoque villas venditabat. Una cum Ivana assidue aedificabat: eo tempore cum deversorium magnum ‘Hyatt’ condidit, tum lusorium Civitatis Atlanticae machinatus est secundum palatium regis Indiae, quod ‘Taj Mahal’ vocatur. Monumentum praeclarissimum divitis Donaldi quoque erectum est his annis paucis. Sicut pyramides Aegyptorum, templa Graecorum, et forum Romanorum, magnum opus huius saeculi est Turris Trump. O fulcimina, o fenestras! Adhuc vivit una cum tota familia in his aedibus, ex quo potestis deducere, quam mirabilis haec turris sit. 






3 comments:

  1. At lepidé fluenter scríbis! Nón sáné tam éleganter quam ille Némó Nusquam, sed multa dé symbolís tuís discó.

    Æstimátióne tuá dé illó Drumpf (nomen erat enim nátálícium) illóque Bernardó admodum adsentió. Utinam hic nómínátiónem adeptus fuisset! Verum putó Hilláriam superátúram et nóbís prófutúram esse. Políticís dé rébus nón hic dícó, nam vocabulís careó; cónfídó autem Cívitátés Fœderátás ad bonum versam mox erit.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ne mentiar, gaudeo quod mucrones semper scribis in commentariis tuis. Utinam mucrones verborum didicerim, cum latine legere inciperem! Quomodo hos didicisti?



      Delete
  2. Gaudeó equidem té gaudére! Eheu, prímum cum linguam Latínam didicí, (abhinc annós XXX!), vócálium dé longitúdinibus magister haud cúrábat. Linguá igitur rursus súsceptá hís statum máximí mómentí dáre cónstituí. Prætereá sæpe fallor, nec, nón falsus, haud lexicón cónsultáví. (Exemplí grátiá, super "u" vocis "cónsultáví" prímó apicem posuí.) Apicés spéró faciliórés in usuí factás írí!

    ReplyDelete