Thursday, 9 June 2016

Silens nox, cor ardens

Magnum silentium factum est inter M. et me, non autem iurgiorum causa, sed negotii gratia. Ne longa sim, M. debet per totam diem se occupare laborareque, quas ob res una cum me loqui nunc minime potest. Otium non sibi est ad fruendum. Sola igitur sum his diebus, et quamquam assidue lego, quanto diutius abest, tanto magis eum cupio ac desidero. Sed - ut iam iamque hic scribebam - modo amici sumus, non amantes, qua de causa nequeo has sententias ei exponere. Nihil enim est perniciosius desiderio, praecipue cum unus - vel 'una' potius - amorem insignem habet erga alterum, alter autem minime amat. Certe nolo M. flagitare verbis meis, cum non possit mihi responsum ullum dare, quam ob rem invita taceo.

(Nunc autem suspicor eum minime cum me loqui velle, nam iam in civitate eius - id est patria mea - hora septima est, et profecto iam reversus est domum, neque ullas litteras ab eo accepi.)

Mihi constat me satis dixisse de rebus huius generis. Nunc redeo ad disciplinam linguarum. Mane ibo ad ludum linguae russicae, ut rudimenta huius sermonis discam. Litteras russicas vix legere queo, sed volo carmen nomine 'Eugene Onegin' russice intellegere. Ut fortasse videtis, magnopere amo omnes linguas, quamvis raras vel obscuras. Praeterea mea interest sermones discere, quo facilior itinera per terras omnes faciam. Scilicet volo ad Russicam terram, insulasque Graecas proficisci. Anno proximo, si deis placet, in Graeciam profecto proficiscar; comes mea erit Penelope, quam iam - ut opinor - descripsi. Longum est eam describere, sed breve dicam: Est discipula summo ingenio summaque caritate, ac cum in ludo essem, saepe me adiuvabat. Iam exii e schola, Penelope autem adhuc ibi discit, qua de causa debeo exspectare eam. Sed mox erimus, ut credo, in Graecia terra plena omnium bonorum.

Edepol, fortasse opus mihi est aliquid ad M. mittere. Debeone ei responsum ullum dare? Nam nondum ullam epistulam accepi. Iam vesperavit, cur enim non locutus est mihi? Nescit me hic exspectantem verbum ullum ex ore suo sedere.

4 comments:

  1. Noli ad M. litteras mittere, exspecta dum ipse scribat! Sequere monita Ovidii: is vincit, qui longius tacet.
    Ceterum gaudeo valde te nobis (=mundo Latine loquentium) adesse, Puellula.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Quamquam debeo tacere atque exspectare, hoc dictum tamen me prorsum propulsat: Tarde venientibus ossa.

      Gratias tibi ago ob salutationem benignam!

      Delete
  2. Meliora ossa (ob medullam ex. gr.) quam vanus odor carnis.
    Perge scribere!

    ReplyDelete
  3. Did you know that that you can make money by locking special sections of your blog / website?
    To begin just open an account on Mgcash and embed their content locking tool.

    ReplyDelete