Sunday, 26 June 2016

Suntne puellae par pueris in discendo Latine?

Heri invitata sum ad convivium amicarum, qua de causa una cum iis ad tabernam ivi. Aderant Penelope, de qua iam satis scripsi, S., et C. Ut verum dicam, magis Penelope praeferro his duobus, nam saepe in ludo ab hac puella doctissima discebam, neque satis cognovi illas. Fructa sum tamen cena nostra, et potionem optimam bibi - hanc 'Zombie' vocavi, in qua multa genera aquarum vitae mixti erant. Comedimus quoque cibum sanum, S. enim numquam carnem edit. Hoc tempore possumus 'falsum' piscem pullumque e holusculis facere, qua de causa gaudeo. Equidem magnopere carnem amo, antea igitur timui, ne sine carne cenarem, vespera nuperrima autem didici me sine hoc cibo quoque vigescere.

Loquebamur libenter aventerque de omnibus rebus, quas fingere possitis. Exempli gratia confabulabamur de libro 'Sexus Secundus' a Simone de Beauvoir composito, in quo diserti sunt vitae feminarum statusque huius generis in tota orbe terrarum. Legens hoc opus, credo auctor illa recte scripsisse, praesertim quod attinet ad discipulas artis linguisticae. Ut fortasse videtis, non multae feminae linguam latinam discunt; cognosco magistram unam callidissimam (http://sandra-ramosmaldonado.blogspot.com.au), sed credo alios omnes lectores horum commentariorum viros esse. (Si erro, me corrigite, vos amabo!)

Scio pluras feminas enixe discere alias linguas, scilicet linguam gallicam vel germanicam*, linguae vero 'classicae', ut vocantur, saepe sunt disciplinae virorum. Magna pars magistrorum linguae Latinae Graecaeque est mas, et quamquam haec mihi minime dolet, nam magister meus quoque vir est - ac profecto mihi magister optimus videtur! - censeo opus nobis esse pluris magistris muliebribus.

Nolo Academiam quandam Romae memorare, sed bene intellegitis quid dicere velim...Nos decet et discipulas et discipulos aequaliter docere. Eo unico modo habebimus pluras magistras, quae alias concitare ad hanc linguam pulcherrimam sciscitandam poterint. Insuper feminae doctae peritaeque huius sermonis - etsi adhuc discipulae sumus - debemus latine sententias nostras scribere, ut aliae discipulae e verbis muliebrum discere possint. Possumus legere opera Ciceronis, C. Caesaris, Sallusti, Livii, Ovidii, Vergilii, Tacitii, Erasmi...quid plura memorem? Scriptores praeclarissimos omnes viri erant. Mulier unica summo ingenio, cuius litteras legi, Heloisa erat. Iam mortua est, quam ob rem nos decet 'Heloisas' fieri, ut litteras - a muliebribus pro muliebribus scriptas - posteris demus.

*Debui potius verbo 'theodiscam' uti, 'Germanica' enim significat omnes populos in prisca Germania - hodie autem gens Bohemica, ut exemplum feram, non est 'Germanicus' neque germanice loquitur.





5 comments:

  1. Sunt aliæ, sed paucæ, feminæ quæ in paginis retis universalis longiores commentarios conscribant: videas enim https://dodecafonia.wordpress.com ut unum exemplum habeas. At si imagines scholarum inspicis (ut hic: http://inaversacharta.blogspot.com/2014/06/ecce-artifices.html ) invenies plures videri esse discipulas quam discipulos linguæ Latinæ. Suspicor eas quam viros rarius commentarios in reti universali scribere, quia malunt potius apud Twitter vel Tumblr vel Facebook tempus agere cum amicis Latine colloquentes. Apud Twitter non solum @CASFidelis et @dodecafonia invenies, sed etiam multas alias feminas Latine scribentes et colloquentes.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Mehercle nescivi tot mulieres esse, quae latine hoc tempore scribunt!

      Habesne ullum indicem omnium discipulorum magistrorumque, qui commentarios vulgant in reti universali?

      Delete
    2. Quæ paginæ mihi notæ sunt, eas invenies in pagina mea, in limbo dextro sub verbis quæ sunt “alia lectu digniora.” Ibi secundum ordinem temporis disponuntur nomina paginarum, id est: recentissimi commentarii ante vetustiores reperiuntur.

      Delete
  2. In mentem mihi venit plérósque scríptórés Latínós nóbís nótós nón sólós virós fuisse, sed etiam (et fortasse majóris mómentí) pléraque ab eís scrípta dé viribus sólís tractáre. Exinde pauca, quæ dé féminís scríbunt, perquam spernácés sunt. Verbís Cicerónis in Clodiam lectís, quæ fémina nón lædátur?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Recte dicis; re vera sunt multae fabulae de mulieribus praeclarissimis, paucae autem illas laudant quod bene vivebant; immo laudatae sunt feminae, nam praebebant maritis patribusque suis. Secundum scriptores antiquos, sine viris nulla est mulier; ut Lucretia dixit, "Quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia?"

      Ut exemplum alium dem, fabulam hanc narro - atque haec mihi maxime placet, quamquam iniusta videtur - Arria se transfixit gladio, ut exemplum daret Paeto marito, et moriens inquit: "Paete, non dolet." Qua de causa Paetus liberatus est a metu, ac uxorem secutus est.

      Delete