Tuesday, 7 June 2016

Vita divitis Donaldi

Nuper parum hic scripsi, nam scribebam opus novum titulo 'Vita Divitis Donaldi' (Trump). Si vultis, potestis infra legere primam partem huius historiae.

Vita divitis Donaldi 

Donaldus, Frederici filius, civis Civitatum Foederatarum Americae, annum agens tertium decimum e ludo pulsus est. Cum Fredericus rogaretur, cur filius expulsatus esset, ait eum pugnacem fuisse. Nimirum puer pugnax magnopere fruebatur temporibus in ludo militari, ibique insignia centurionis gerebat. Dilectu habito, in bello Indosiniensi nescio quo pacto numquam pugnavit; et dixit se calcem malam habuisse, et asseruit fortunam praestitisse. Negotium faciebat una cum patre, eoque modo primum lucrum petivit, qua de causa mihi videtur ut exponere aliquid de maioribus Donaldi debeam. 

Gentem Trump quondam e Germania Novum Eboracum profectam esse multa declarant. Donaldus vero id adhuc negat, immo dicens avum e Suionibus ortum esse. Secundum nepotem quendam, Fredericus primo hoc mendacium finxit, nam inquilini multi patris erant Iudaei, et eo tempore si cognovissent cauponem Germanum esse, profecto non sub tectum eius habitarent. 

Avus iste erat tabernarius et, ex rumore, leno, avia autem negotium prudenter faciebat. Condidit societatem luculentam nomine ‘Elisabeth Trump & Filius’, qua Donaldus multis post annis dives factus est. Sed redeo ad principium: Fredericus a principio aetatis et re et existimatione magna fuit. Cum usus est operibus matris ad pecuniam augendam, tum quintos liberos produxit. Duae sorores igitur Donaldi sunt, et duo fratres; omnes adhuc vigent, praeter fratrem unum Fredericum minorem, qui mortuus est ob nimium vini potum. Mater horum liberorum Maria Anna nata est in Caledonia, terra quae invenitur in regionibus septentrionalibus super insulam Britanniam. Ea ancilla laborabat in Novo Eboraco per quattor annos. 


Quid putatis de hac fabula? Date mihi consilia, si possitis, velim enim mihi modum scribendi Suetonii Nepotisque aemulari. Diebus nuperrimis autem opera horum scriptorum minime legebam, immo opera Ciceronis, nam orationes Philippicas magnopere amo. Si deberem vivere cum unico libro, profecto eligerem has orationes, Cicero enim magister mihi videtur cum virtutis, tum latinitatis. Verbis huius viri possum mentem meam augere delectarique. 

Equidem rursus ad M. amicitiam habeo, sed aliquid alieni nunc adest inter nos. Nescio quo pacto nequeo autem facile cum eo loqui, et saepe taceo, nam sententiae idoneae in mentem non veniunt. M. quoque me male utitur, et in diem ita se tractat, ut me laedat saepissime. Scilicet hodie me vocavit 'alienam', et heri dixit me pessimam scriptorem esse - sed iam satis de hac re scripsi. Eum non amo - non me decet eum amare, nam contumeliam mihi semper dicit. Possumusne vero amici esse? Nescio et opto scire. Interdum consolationem capio e operibus philosophiciis, hodie 'Phaedo' Platonis perlegi. Sed iam hic commentarius nimis longus mihi videtur, mane igitur scribam de morte Socratis (non 'Socratei, ut credo?). 

No comments:

Post a Comment