Sunday, 31 July 2016

Audi, homuncule!

Nonnumquam cum librum alienum lego, nescio utrum scriptor amens sit necne. Hodie exemplum egregium huius generis operum inveni - 'Audi, homuncule' scriptum a Guilielmo Reich, qui non modo erat magister psychologiae, sed etiam collega Sigismundi Freud. In hoc libro, Guilielmus nos omnes 'homuncules' hortatus est ut pugnarem contra tyrannos, etiam vero exposuit sententiam de spiritibus caecis, quos nominavit 'orgones'.

Difficile mihi videtur omnia de his rebus tradere vobis, ego ipsa enim minime intellego quinam sint, sed conabor: Magister ille credidit opus nobis esse orgonibus, idcirco sine his nequire nos fornicare. Insuper secundum eum, cum nobis deest orgones, aegritudo fit in corporibus nostris, praecipue quae 'cancer' anglice vocatur. Ut hoc eventum hancque causam vitaret, Guilielmus condidit cameram, in qua potuit orgones aggregare. (Ut credo, haec omnia sunt mendacia). Permulti praeclarissimi viri, scilicet Kerouac, Salinger, et - mirabile dictu - Woody Allen, utebantur hac camera ut corpora reficerent. His omnibus lectis atque expensis, nescio utrum credendum sit Gulielmo necne. Sed in 'Audi, homuncule' quoque plura asseruit, quae mihi recta iustaque videntur. Exempli gratia scripsit nos omnes liberos esse, neque servos rerum publicarum. Itaque nos haud decet famam sequi, immo viam novam invenire, quae convenit nobis. Quamquam nonnullas sententias huius magistri sine dubio exprobro, mihi nihilominus constat eum nonnumquam recte scripsisse.

Heri M. tristis factus est, nam quaedam puella eum neglexerat. 'Aegre fero', inquit, 'hanc iniuriam; mihi constat me contusum esse'. Ei dixi eum iniustum esse, non enim oportuit omnibus eum amare diligereque. Ut puto, persaepe puellae eum favent, quam ob rem difficile patitur, quandocumque quaelibet femina ei resistit. Etiam nunc puer stomachosus mihi videtur; debet discere quomodo contumeliam - si re vera esset - patiatur. Fortasse vos, lectores, putabitis me nimis amaram esse, credo tamen me non moveri verbis vanis. Immo sperno contumelias, iam enim iter feci per ardua, atque in eo cursu didici quo pacto famam vulgatam pro nihilo aestimem. Si cuiquam placeat me neglegere, profecto neglegam eum. Si cuiquam libeat me laedere, minime ulciscar, sine tumultu autem pergam prorsum, nec irascar amplius. Si quidem omnia cadant, liceant omnibus cadere: sic transit gloria mundi, sic aequo animo omnia pati possum. Insuper mihi constat omnia orta cadenda esse.

3 comments:

  1. Ultima sententia in animum vocat opus, quod Senecanum esse aliquando fertur sed sæpius negatur, c.t. De remediis fortuitorum. Ibi legitur hoc: “Ad hanc condicionem cuncta gignuntur: quod cœpit, et desinit.” Alias autem legitur, “Hac condicione omnia gignuntur: ut quidquid cœpit, desinat” (videas http://nemo-nusquam.blogspot.com/2014/02/de-quibusdam-versibus-apud-helenam.html).

    ReplyDelete
    Replies
    1. Miror quod parentes tibi dedit librum tam profundum! Suntne discipulos linguae latinae? Hoc munusculum mihi videtur ab eruditis donatum esse.

      Re vera illam sententiam tuli e nomine chori, cuius cantores musicam 'grave metallum' faciunt: https://www.youtube.com/watch?v=zpevCr3eyeg

      Delete
    2. Certe non erant discipuli linguæ Latinæ! Immo semper hortati sunt ut utilem et honestum sermonem (id est, Theodiscum sive Germanicum) colerem: nam crediderunt sermonem Romanorum neque utilem fore neque honestum nec pulchrum ulli, nisi cuidam fidei Romanæ sive Catholicæ addicto, quam religionem summopere detestabantur. Immo contra parentum voluntatem (cum adolescentia semper a moribus majorum desciscere, vel etiam in eos rebellare, prægestiat) ego studia litterarum antiquarum suscepi. Ideo parentes illum librum mihi dono dederunt: quia omnia, quæ insunt, Anglice sunt jam versa.

      Delete