Wednesday, 20 July 2016

Coquus ferus

Hodie, ut soleo, sero e lecto surrexi, deinde methodum linguae russicae didici et partem fabulae anglice scriptae legi. Ne mentiar, haec fabula composita italice erat, ac postea translata est in sermonem anglicum. Narrat de domina locupletissima, quae nihilominus debebat pati vitam funestam. Hanc non amabatur nec a marito, nec a fratribus, minimeque valebat filios parere, quas ob res magnopere facta est tristis. (Nomen huius operis est 'La Marchesa', si velitis id legere, sed te hortor, ne tempus teras hoc legendo.) Quoque paululum e tractatu 'De Ira' Senecae legi, haud autem hoc fructa sum, iam enim nimium ab illo scriptum nuper legebam. Me oportet mane ad bibliothecam pergere, ut libros novos petam. Utinam Livium ex inferis liberare possim! Ut fortasse vidistis e commentariis meis, historiam Romanorum ab urbe condita mihi valde placet.

Pergam nunc ad rem. His omnibus factis, profecta sum in scholam linguarum ad linguam ruthenicam discendam. Quamquam sero surrexi, atque ideo iter sero coepi, satis mature adveni. Est ilico bibliotheca parva, de qua possis libros sumere sine ulla obligatione. Certe decet lectores libros alios in bibliothecam ponere, ne haec fiat vacua, non autem debent hoc facere. In patria mea numquam vidi bibliothecam huius generis, sed in hac urbe saepissime invenio res novas optimasque. Fac igitur iter, si petas sapientiam, alii populi enim habent mores alias, atque eo unico modo possis rationem meliorem vivendi discere.

Hanc sententiam inveni in libro optimo, quod hodie nacta sum. Hoc opus est scriptum a Antonio Bourdain, qui mihi coquus praeclarissimus videtur. Sicut Trimalchio, cibum gustare scio, qua de causa ab ineunte aetate spectaculos rerum coquinariarum spectabam. Quamquam nuper otium non mihi erat, memor sum tamen multarum mactearum*. Etiam mihi constat me studiosam discendi esse, atque idcirco cupio cognoscere quomodo coqui delicias varias parent. In hoc opere cum omnia haec didici, tum legi multa lepida de vita Antonii deque vitiis coquorum. Cum coquus esst, coxit feras bestias; sed mihi videtur eum quoque ferum fuisse. Quem virum! Quanta fuit in eo! Coquus pessimus sum, gusto autem delicias omnium generorum magno cum gaudio, quam ob rem amo coquos, qui mihi indulgent. Seneca asseruit iram vitium pessimum esse, equidem vero duco gulam malum maximum. Nam potes satis facere irae, nequis immo extinguere gulam: Nec flumina vinorum obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae - vel potius orbis terrarum - pro lurconibus, quasi nihil despicient eum. Sed fortasse vos magis odistis avaritiam, vel acediam, vel superbiam, vel luxuriam, vel invidiam - vitia hominum innumerabilia sunt.

*Mactea (nonnumquam 'mactea') est cibus elegans, rarus, pulcherque.

4 comments:

  1. Hmm. Librí illíus Bourdain mihi displicent, nam hominem admodum superbum sé mihi præbére vidétur. Optimé tamen scríptí sunt, nec aliquem improbó cui placant!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nescio cur, sed saepe fruor libris de vitis coquorum. Si Bourdain tibi minime libuit, certe magis placent commentarii 'Tiro' (anglice The Apprentice) scripti a Jacques Pepin - qui, ut fortasse scis, paene deus inter coquos aestimatur.

      Delete
  2. Vitia mihi videntur omnia pessima esse et vitanda, sed etiam, ut fatear, admodum displicent homines nimis virtuosi. Malo enim eos qui in vitia incidentes laborant ut ipsi ad virtutes pervenire possint, nam cum imperfecti sint, minus taediosi sunt quam illi quadrati. Ceterum, coqua quoque pessima sum, quae vix unum aut alterum cibum coquere valeam et, quamquam pleraeque feminae cottidie coquimus, doleo tamen quod paucae vel optimae exstent inter magistros culinarios. Utcumque est, apud nos Gaditanos coquus unus eminet inter Hispanos quem "marinum" vocitant, utpote qui omnes matteae ab eo confectae primae sint a mari provenientes ideoque numquam antea coctae et degustatae. Videas hic: http://www.aponiente.com/

    ReplyDelete
    Replies
    1. Magnopere mihi placet cibum Iaponiorum, quam ob rem volo delicias Gaditanas gustare. In indice mattearum, quod mihi misisti, unam deliciam vidi, quae 'maris et montes' appellatur. Hoc nomen me delectat, nam Iaponii etiam solent ita loqui de epulis optimis: 'Manduca aliquid e collibus atque aliquid e mari'. Item caupones anglici saepe 'surf and turf' venditant.

      Delete