Friday, 22 July 2016

De tromocratia

Ut intellegitis, lectores, ex aliis commentariis, paene numquam meam opinionem expono de rebus novis huius orbis terrarum. Magis praeferro aliquid scribere de factis cotidianis, eo enim modo animum exonerare sollucitudine metuque soleo. Nuper autem facta violenta - quae latine vocantur 'tromocratia' - mihi maxime dolebant. Ut opinor, tromocratia est verbum graecum; 'terrorismus' quoque utitur. Impetibus factis in urbe Floridae, in civitate Nicaea, Lutetiae...difficile fieri potest ut facinora omnia memorem.

Corrigite me si errem, duco vero in temporibus Romanorum tromocratiam non fuisse. Maiores quidem trucidabant hostes in bello, certe rapiebant depopulabantque agros, rarissime autem fidei causa innocentes in pace nocuerunt. Suetonius Tacitusque nos tradiderunt facta imperatorum, quae nonnumquam sordida mihi videntur, nusquam autem reperi exemplum tromocratiae scriptum. Imperator crudelis est hostis humani generis, et profecto delendus est, quomodo autem territores delere possimus? Nam cognovimus imperatorem, atque scimus quis sit, territores immo manent in latebris. Cum repente exsiliunt, aegre defendimus lares, penates, liberos, amicos...vix possumus impetum sustinere hostium, nam forma eorum est species civium. Territores - nequissimi homines qui tromocratia utuntur - nequimus discernere. Versantur inter nos, inter bonos; qua de causa magnopere valent.

Quoniam valent, metuimus istos. Et cum metuamus nobis, nequiquam munitiones tuendi causa quaerimus. Idcirco duces magna voce faciunt orationes contra tromocratiam; Donaldus Trump praebet exemplum optimum - vel potius pessimum, si ita ducitis - huius modi. Nonnumquam autem non vituperant territores, immo musulmanes atque omnes alienos. Ut opinor - quamquam haec sententia mihi audacissima videtur - hoc modus dicendi quoque est genus tromocratiae. Territores metum movent in animis nostris; oratores etiam terrorem excitant in cordibus populi. Verbis horum dividuntur amicus in amicum et civis in alienum; violentia illorum dividuntur pater in filium et filius in patrem suum. Ut tromocratiam  vincamus, oratores seiungere debemus de gubernaculis civitatum. Si oderimus, pereamus.

Quid itaque faciendum est? Diligete non modo proximum vestrum, sed etiam alienum. 'Diligete' dicam? Non scripsi 'accipite omnes profugos atque exules'. Ut credo, minime nos oportet omnes in terris nostris recipere. Equidem diligo amicam meam, nolo autem una cum ea vivere in diem. Possumus, ut puto, eos adiuvare sine magno periculo. Nos decet civitates eorum reficere, neque domum nostram in praecipitium deducere. Maius horum aliud mandatum non est. Cum adsentior verbis Terentii: 'Homo sum, humani nihil a me alienum puto', tum credo hoc dictum esse verum: "Medice, cura te ipsum." Certe debemus animos adicere profugis; necesse est nobis auxilium maximo cum studio iis dare, haud vero nos oportet curas nostras neglegere vel parvi aestimare. Tromocratia et metus alienorum (graece xenophobia) sunt dua genera intemperantiae. Idcirco via recta nobis patet: haec via media est.

2 comments:

  1. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  2. Optimé scríptum. Únó tibi nón in tótó assentior, quod, ut dícis, "minime nos oportet omnes in terris nostris recipere." Sí in patriá vívimus, ubi sit úlla abundantia et locí et víctús, sunt nón omnés sáné sed quam plúrimí nóbís acceptúrí.

    ReplyDelete