Wednesday, 13 July 2016

Dies natalis terribilis

Gratias vobis ago iam iamque ob vota natalicia benignissimma! Infeliciter autem exitum res habet contra spem, atque ut opinor, dies natalis terribilis fuit hoc anno. 'Terribilis' dico? Si disciplinam Stoicorum secuta essem, omnia contraria minime mihi doleret, immo gauderem, nam scirem me nihil magni preti amisisse. Sed Stoica non sum, ideo tristior facta sum, cum enim telephonum heri fregi, tum M. iterum impetum in me fecit facitque - vel potius dicam, in cor meum debile. Haec verba scribens me quoque paetinet, quod iam diu erro e legibus grammaticis: 'cor, cordis' est verbum neutri generis, sed semper scribebam 'in cordem' ac 'cordem meam' et cetera corrigenda! Debeo has duas res memorare singulatim; incipiam cum fabula amoris, ut soleo, et finem faciam cum historia calamitatis.

Ut iuvenes huius saeculi solent, magnopere amo telephonum meum. Paucos amicos habeo, quam ob rem raro epistulas per telephonum mitto accipioque. Saepe utor telephono ut verba nova discam aut tractatos legam; exempli gratia persaepe quaero aliena vocabula in dictionario 'Perseus', eoque modo fieri potest ut facilius res novas tradam memoriae. Assidue etiam Vicipaediam legere soleo, nam volo cognoscere plura de gentibus, auctoribus, et temporibus. Cum otium mihi est, plerumque ad Reddit pergo et loquor cum aliis otiosis. Telephono fracto, minime potui haec omnia facere; debebam dictionario papyraceo uti, ut vocatur liber e papyro factus, et otiose tempus trivi in bibliotheca. Spem autem tandem recipi, potui enim telephonum novum nancisci. Idcirco haec est fabula amoris, nam telephonum novum et ego erint felices, aeternum felices.

Quod attinet ad M...haec vero est historia calamitatis. Puer iste vult amicam invenire et consilium in mentem venit ut debeat Diram adducere. Ut videtis, hoc consilium minime mihi placet. Sed iam manus lavi neque voluntatem hanc cognoscerem, si M. ipse non ex me rationem postulavisset. Quomodo possum eum docere quo pacto possit Diram amare atque - id quod deterius est - amari ab hac puella, quae minime mihi libet? Manus iterum lavo - nolo me illaqueare in rete eorum. Quoque addidit contumeliam iniuriae, nam nescit hunc diem fuisse natalicium mihi. Fortasse scivit, sed certe nullum votum natalicium mihi dedit...

Non me decet queri de vita mea. Revera beata sum - compos sum mentis, corpus habeo sanum, libris fruor sermonibusque. Qua de causa gaudeo - gaudeamus - et gratias ago diis pro omnibus. Vita beata, ut Seneca (minor) scripsit, est conveniens naturae, et hic modus vivendi quidem convenit mihi.







1 comment:

  1. Vix credere possum feminam tam ingeniosam et jucundam, quam tu videris, paucos habere amicos: itaque pro amicis multis (quos modestiae gratia dissimulas) doleo telephonum tuum esse fractum, nam illi miselli non potuerunt ulla epistolia abs te missa accipere nec tuis verbis gaudere. Sed, quod ad lexica attinet, temptavistine tu Logeion, quod in lucem edidit studiorum universitas Chicagoensis? Est enim pagina interretialis (http://logeion.uchicago.edu) et programma (http://logeion.uchicago.edu/about-logeion-ios.html), quo lexicon per telephonum gestabile etiam facilius legatur.

    ReplyDelete