Monday, 18 July 2016

Et in arcadia Othello

Heri ad theatrum ivi et tragoediam Gulielmi Shakespeare spectavi de mauro zelotypo, qui vocatur 'Othello'. Iam hoc opus legi domi, id autem minime mihi placuit, nam Desdemona - uxor mauri - stulta infirmaque mihi videbatur. Insuper hostis mauri, Iago, adeo erat molestus ut vix eum pati possem. Ut vero credo, scriptor huius tragoediae voluit lectores spectatoresque omnibus personis invidere, hoc opus enim composuit de turpissimis rebus in animis hominum. Tragoedia praeclarissima altera - Romeus et Iulietta - nobis demonstrat quomodo omnia honestissima (amor, pulchritudo, innocentia) possint se in magnas malas vertere. Othello autem nos docet quo pacto  flammae ardentae vigeant in animis nostris et quomodo haec nos paulatim noceant agantque in perditionem.

Cum de hac re scribo, in mentem venit sententia quaedam, cuius nequeo meminisse. Si scitis id quod quaero, redde mihi dictum, vos amabo. Scio me hoc legisse in versibus Vergilii (vel Ovidii) atque etiam inveniendum esse in tractatis Michaelis de Montaigne. Interim conor sententiam alio modo exponere: 'Ambulamus supra cineres calidos, male tectos'. Fortasse putamus nos meliores quam maurum istum esse, re vera autem omnes homines sunt asini iracundi; et quamquam verbo 'homo' utor, mulieres ex hac vitia minime excipio.

Quoniam credo me similem Othelloni esse, flevi magna cum tristitia cum finem spectaculi viderem. Desdemona necata, Cassio mortuo, bona fama erepta, Othello, qui dives potensque quondam erat, nihil nunc in orbe terrarum possidet. Nonnumquam duco nos omnes futuros esse pauperes, sicut hic maurus, nam vita beata nos fugit ac placet fortunae nos cruciare omnibus modis. Sed cum hanc sententiam in animum arcessio, etiam puto me nimis luctuosam esse, quia vita quoque pulchra atque amoena mihi videtur. Pugnatum est igitur inter bonum et malum in mente, et hoc bellum nondum expugnandum est. Haud tamen credo me adflictissimam esse, est enim hominibus cogitare litigareque; etiamsi essemus nunc in horto Eden - ut vere eramus, secundum librum quendam - certe pugnaremus non modo cum aliis, sed etiam nobis ipsis. Et in arcadia mors; et Othello in paradiso.


3 comments:

  1. Sententia, cujus mentionem facis, non statim in animum mihi volat, nisi quod apud Horatium aliquid simile legitur:

    Motum ex Metello consule civicum
    bellique causas et vitia et modos
      ludumque Fortunae gravisque
        principum amicitias et arma
    nondum expiatis uncta cruoribus,
    periculosae plenum opus aleae,
      tractas et incedis per ignis
        suppositos cineri doloso.

    ReplyDelete
    Replies
    1. > incedis per ignis suppositos cineri doloso.

      Macte! Volui hanc sententiam memorare.

      Delete
  2. Quædam (et paucissima) apud Calpurnium Flaccum restant fragmenta similis cujusdam declamationis: http://latin.packhum.org/loc/1100/1/0#4 . Quod autem ad Othellonem attinet, legenda est secunda controversia: http://latin.packhum.org/loc/1100/1/0#1.

    ReplyDelete