Sunday, 24 July 2016

Historia primi amoris

Primus amor meus Germanicus erat - quem, ut Ovidius scripsit, non fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira. Re vera non Germanicus vocatur, nolui autem nomine eius uti in meis commentariis. Cognovi eum in schola; quandocumque discebam linguam theodiscam, vel potius linguam germanicam, ex quo verbo cognomen falsum elegi pro vero, prope eum sedebam. Duobus annis una cum hoc adulescente colloquebar, eoque modo gradatim flammas amoris colebam in corde. Hic me decet dictum alium e carminibus Ovidii referre - Notitiam primosque gradus vicinia fecit; tempore crevit amor. Ut verum dicam, cum primum legi hanc sententiam, statim animum huic puero adieci. Idcirco necesse est mihi Ovidio gratias agere, vates mihi enim monstravit hanc dilectionem in animo meo inesse.

In quodam convivio ausa sum amorem confiteri ei; ille infeliciter respondit se parem affectum erga me minime habere. Eo tempore non sum concussa verbis his, quia scivi Germanicum nimis pulchrum esse atque ipsam me nullo modo ei aequivalere. In schola, ut antea solebamus, magna cum amicitia discebam fruebamurque iocis. Cum autem tempus sollemnitatis discipulorum adesset - anglice 'prom' - ab imo corde volui una cum Germanico ad dapes ire ac saltare. Eum amabat, sed quod maius est, credebam hunc amicum optimum omnium esse. Dissensit autem ab consilio meo, quam ob rem invitavit puellam alium ad hanc sollemnitatem. Nunc scribens ac cogitans, parvi aestimo has dapes, cum vero essem discipulam stultissimam, magni rem habebam. Magnopere irata sum, et nuntiavi alteram inimicam mihi in perpetuum esse. O iuvenem laboriosam! Minime intellexi quid aeternitas esset, nedum amor, qui etiam nunc mihi difficilior videtur omnibus aegretudinibus hominum.

Dolebam, flebam, invidebam: sinum implevit lacrimis obortis. Post dapes tamen ad convivium discipulorum ivi - hoc erat in villa amicae carissimae - atque ibi eum inveni. Cum nos omnes essemus ebrios, sine contumelia potionibus fruebamus saltabamusque. Fortasse putatis, lectores, ea nocte me laetam tandem fuisse, nondum vero contenta sum. Postea ad convivia permulta ibam, persaepe bibebam, enixeque eum sequebar. Ne mentiar, si Germanicus essem, sine mora certe me reppulissem; at puer benignus erat, minimeque cupivit me laedere, qua de causa tacebat ac me importunam, incommodam atque amentem nescio quo pacto patiebatur.

Finis huius historiae fuit, sicut reliqua pars calamitatis, ineptus. Poculis exhausis, colloquebamur sedentes pro domo amici cuiusdam et iterum amorem exposui ei. Nescio cur ita acciderit - semper miror, quotiescumque recordationem accipio - sed mihi osculum repende dedit. Deinde basiavi eum semel iterumque...potestis, ut credo, cernere id quod evenit. Bis concubuimus - profecto non cum oscula prima ab eo acciperem, sed in convivio alio, eo enim anno ferme numquam tranquilitate fructa sum - et postea satis amicabiliter seiungimus. 'Satis amicabiliter' dicam? Minime adhuc amici sumus; re vera post haec omnia quasi hostes facti sumus, neque flammam ullam amoris ardentem inveniri potest. Nunc duco hunc 'amorem' tantum fuisse libidinem, at credidi olim - summa cum sinceritate - Germanicum deum inter homines esse.

2 comments:

  1. Erravisti tu in hoc, quod false putabas puerum Germanicum nimis pulchrum esse ut te adamaret. Qui error ipse est duplicis naturæ. Primum enim oportuit te scire nullum apud pueros amorem (nisi amorem sui, qui etiam φιλαυτία sive "vanitas" dicitur) ex specie pueri amantis ipsius oriri, sed potius e figura, lineamentis, habitu, gestu puellæ amandæ. Nam parum pueri refert an ipse sit tam pulcher quam Phædrus an tam deformis quam Socrates: sed verus amor semper pulchritudinem extra se (id est, in puella) quærendam appetit, quia in omni amore quodammodo inest cupido pulchritudinis, et semper vult quod nondum habet omnis cupido. Itaque cum tu quandam pulchritudinem in puero invenires, ille quoque ipse (nisi alter Narcissus fuit) aliam quam ea sui in te vidit et cupiebat. Quod ad secundam hujus erroris partem nos ducit: nam ea pulchritudo, quam Germanicus quærebat, in te nescientem reapse invenit. Sic res progressa est a visu in colloquium, quo plenior esset notitia, et post primos illos gradus ad tactum, deinde ad osculum, postremum per gradum etiam quintum. Id quod philosophia (hi enim gradus amoris non solum e poetarum carminibus sed etiam e philosophorum libris noti sunt) docet vobis contigisse, quod ille tuam pulchritudinem admiratus est et tu ejus, e qua mutua admiratione pulchritudinis et contemplatione corporis alterius utriusque anima plerumque solet ad contemplationem animæ alterius, deinde ad contemplationem veritatis, justitiæ, pulchritudinis propius adduci (nisi puer stultus est). Talia enim aut similia apud Platonem legi possunt in Symposio ac Phædro.

    Erravit autem puer bis: primum, quod non statim, cum tu tuum amorem erga se confessa esses, te osculatus est, ne calva (ut dicitur) occasio e fortunatis suis manbius elaberetur et pulchritudo tua in favorem alterius cujusdam transiret, sed insipiens nimis diu oppertus est; deinde, quod aut stultus aut insanus non enitebatur tuum amorem sibi retinere.

    Itaque, quo brevius dicam (tl;dr): philosophorum argumentis probatur te juste egisse, nisi quod parum æstimas pulchritudinem tuam, et illum fuisse stultum.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Certe multa scis - plura quam ego - de amore et satis bene hoc genus amentiae intellegis. Mihi autem videtur tota culpa non fuisse sua, nobis enim opus erat duobus manibus ut plauderemus. Gaudeo quod pulchritudinem meam laudavisti, fortasse vero haec Germanico minime placuit: de gustibus non est disputandum. Nos omnes pulchri sumus, cum conamur bene vivere.

      Delete