Saturday, 2 July 2016

Homo est animal, quidam nostrum vero barbariores ceteris

Heri scripsi modum scribendi Petronii mihi minime placere; hodie contra volo eum laudare. Convalescens super lectum, partem egregissimam inveni in opere 'Cena Trimalchionis', quam vobis monstrare magnopere volo. Audite atque auscultate! Vox non potest pervenire ad auribus vestris, sed bona fabula non tenetur finibus. Cavete, lectores, nam id quod infra legetis, non est infantibus legendum:

Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris familiae iactat, altera delicias et indiligentiam viri. Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim consurrexit pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit. 'Au au' illa proclamavit aberrante tunica super genua. Composita ergo in gremio Scintillae incensissimam rubore faciem sudario abscondit. 

N.b. Habinnas est maritus Scintillae, Fortunata uxor Trimalchionis.

Omnes mihi dixerunt linguam latinam esse 'sterilem ac mortuam', et proclamaverunt hunc sermonem 'paedagogis et senibus' destinari. Ubi sunt senes in his sententiis? Petronius est sordidior hilariorque spectaculis librisque nostri saeculi. Haec scaena - duae mulieres in triclinio se invicem osculantes atque amplexantes - fortasse potest inveniri in spectaculo 'Ludus Soliorum' (Game of Thrones) vel etiam in libro 'L colores cinerei'*. Qualis Romani, talis nos. Utrum hoc bonum necne sit, est humanum amare, ludere, et vivere profligatissime.

Petronius illud dictum 'Homo est animal' bene intellexit, et cupio aliquid de hac re exponere. Ut opinamur, animalia omnia humilia sunt, qua de causa volumus esse nobiliores his 'bestiis'. Bestiae autem non sunt barbariores quam nos, neque animalia bellum gerunt, nec servos cruciant, ne trucidant quidem alios incendiis, pistoliis, tormentisque. Non debemus igitur animalia spernere, quoque enim bestiae sumus; re vera barbariores aliis, nam nescimus quam inhumani simus.

His dictis, opus mihi est hanc sententiam pronuntiare: Carnem animalium variorum libenter comedo. Quam ob rem fateor me hypocritam esse. Cur autem - secundum modum Petronii - non debeam diem carpere? Si volo carnem edere, edo; si nolo, abstineo. Vita est simplex. In versibus Trimalchionis:

Quod non expectes, ex transverso fit 
Et supra nos Fortuna negotia curat.
Quare da nobis vina Falerna, puer! 

*Si potestis titulum '50 Shades of Grey' alio modo traducere, me docetis, quaeso! Utebar adiectivo nominativo, non casu genetivo, igitur scripsi '50 Grey Shades', neque potui 'Shades OF Grey' latine reddere.

4 comments:

  1. Latínitás túa adeó meæ præstat ut vix quicquid tibi subjicere audeam, sed fortasse "Rávidus, L Speciés"?

    Utíque gaudeó lætorque illam "convaléscéns" vocem in legendó! (Dubitó quin quódammodó "in legendó" recté scríptum sit, vérum sententia, ut speró, manifésta est!)

    ReplyDelete
    Replies
    1. Magistra non sum, ut scis, potes autem uti his sententiis: 'dum legebam', 'legens gaudeo', sed etiam fortasse 'in legendo'. Quandocumque vero legi 'in legendo/dicendo etc.', semper haec dicta vidi significantia anglice 'in speech/in reading' (generaliter), neque 'while reading'. Ut exemplum dem, Leone Allacci scripsit opus titulo 'De erroribus magnorum virorum in dicendo'.

      Delete
  2. Petronius enim non unicum et solum profligatæ lasciviæ exemplum nobis tradidit. Immo litteræ Latinæ, et præcipue recentiores, ut quæ omnibus aliis argumentis abundent, etiam copiam rerum suppeditant quæ cum risum lectoribus movent tum pruritum. Cujus copiæ quasi corona et culmen a nonnullis dicitur esse liber notissimus, qui inscribitur Elegantiæ Latini sermonis sive Satyra Sotadica. Ejus auctor hodie putatur fuisse Nicolaus Chorier, Gallus qui septimo decimo sæculo vixit; nam sæculo duodevicsimo ineunte inter Gallos, qui jactabant se omni moderatione moribusque tralaticiis liberos nulli rei nisi voluptati esse deditos, Elegantiæ illæ magno in pretio fuerunt. Nostra autem ætas, quippe qua senes et pædagogi regnent, est longe innocentior, quare prudentes et docti negant Elegantias esse legendas.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Euge, nunc scio me petituram hunc librum esse, cum in bibliothecam ibo! Nostra aetas est fortasse innocentior saeculo septimo decimo, certe vero liberior tempestatibus reginae Victoriae. Eo tempore, ut exemplum proferam, non reddebant anglice quaedam carmina Catulii, haec enim nimis sordida videbantur.
      Gaudeamus igitur, dum possumus frui versiculis libidinosis!

      Delete