Saturday, 16 July 2016

Lare, evola!

Hodie comoediam Antonii Chekhov, quae vocatur 'Larus', perlegi. Ut verum dicam, stupefacta sum; putavi hunc scriptorem optimum omnium fuisse, praesertim cum scriberet comoedias tragoediasque, sed hoc opus minime mihi placuit. Nec mihi bonum videbatur nec malum, immo me maxime taedebat. Magna pars huius operis furata est e tragoedia 'Hamlet' Guilielmi Shakespeare. Constantinus, secundum adulescentem Hamlet, qui magnopere invidebat maritum novum reginae Gertrude, odit amantem matris. Hic amans autem scriptor est summa libinine, et amicam Constantinii - in opere A. Chekhov nominatur 'Nina', contra in illo G. Shakespeare 'Ophelia' - amat. Amor vero numquam bonum fructum facit in libris, atque haec comedia certe habet finem tristem et letalem. Ut opinor, haud possumus hanc 'comoediam' appellare, Chekhov ipse autem hoc nomen affinxit titulo. Nolo vobis omnia, quae in hoc opere sint, exponere - sed Fortunam similem Constantinus ac Hamlet nanciscuntur. Hoc est fatum puerorum tractabilium, qui nimis ament.

Quamquam totum opus non libuit mihi, unam tamen sententiam huius comoediae amo. Conata sum hanc transferre in latinam linguam: Puellula sicut tu per totam vitam habitat prope lacum. Sicut larus, lacum amat, atque est laeta liberaque, sicut larus. Vir autem casu advenit et vitae eius pessum dat, nam nihil sibi est melius faciendum. Utinam possim opera Antonii Chekhov ruthenice - vel 'russice' - legere! Fortasse haec comoedia non videtur optima, nam prave translata erat in sermonem anglicum.

Heri ad convivium ivi, quia amicae dilectissimae volebant diem meum natalicium commemorare. Non modo fruebar eximiis epulis, sed etiam sermonibus lepidissimis, et tandem accepi munuscula amoena idoneaque, scilicet signum, quo possum sigillum in cera facere. Aventer litteras scribo, hoc donum ideo mihi usui est. Quoque gratias iis egi, quod libellum mihi dederant, in quo debeo scribere quid faciendum mihi sit. Nudio tertio quoque una cum amicis tempus trivi, qua de causa hodie fatigor: me oportet otiose domi manere ut animum reficiam corpusque quiete recreem. Antea cotidie domi manebam ac rare versabar foris: nunc autem mihi constat me fessam esse, nimis saepe enim extra limen progredior. In versiculis Horatii: Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. Quamvis mihi bono est ambulare cum aliis, nihilominus vita occupata minime mihi convenit.
















3 comments:

  1. Quod igitur anaglyptum est in sigillo inscriptum? Littera quædam nominis tui? An Abraxus an Angerona imago alterius cujusdam numinis? An rosa (cum epistolæ secretæ feruntur "sub rosa" mitti)?

    Mihi quoque olim maximopere placebat epistolas manu scribere et per cursum publicum ad amicos mittere: quæ consuetudo, pro dolor, obsoleta nunc videtur. Tunc summa cura scribebam epistolas non sine arte, non sine lepore: nunc vero nuntiolos electronicos mitto Laconica brevitate.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Re vera in sigillo inscripta est flos, non rosa autem, immo laurea circa cor. Alium sigillum habeo cum prima littera nominis mei, id est, 'K'. (Infeliciter haud vocor 'quodiversusabis' ab omnibus) Ut credo, imago laureae cordisque nihil significat - haec fortasse pulchra videbatur amicis, quae sigillum mihi dederunt.

      Sicut tu, magis praeferro epistolas manu compositas accipere nuntiolis electronicis. Qua de causa latine aventer scribo, nam me oportet diu cogitare ac verba eligere, ideoque hoc modo fieri potest ut summa cura sententias exponam. Nondum didici quomodo 'laconica brevitate' anglice scriberem; etiam cum nuntiolos electronicos mitto, per ambages omnia narrare soleo.

      Delete
    2. Suspicor me citius et festinantius scribere Latine quam Anglice: nam Latine quodcumque in buccam venerit idem statim aut dicam aut scribam, sed Anglice more Cretensium semper dissimulo et mentior, quod tempus aliquod ad cogitandum poscit. Itaque etiam sæpius menda admitto Latine scribens: nam parum cogito, nec quæ jam scripsi ea relego et recenseo.

      Delete