Wednesday, 6 July 2016

Pythagoras, quare gloriaris?

Quondam narrabam persaepe de vitiis factisque amici M., cui adhuc loquor, sed aqua accepta iam manus meas lavi coram vobis. Nescio utrum Diram amet necne, haec omnia vero mea minime interest. Hodie autem novum amicum habeo, quem vobis monstrare cupio. Possumus eum 'Pythagoram' vocare, nam mathematicus est. (Sed praenomen eius est Davidus) Vel potius discipulus Oxonii qui se magistrum ac mathematicum esse credit. Qua de causa semper coram me se iactat et dilatat. Nolo eum exprobrare -ne mentiar, nequeo, neque audeo - irasco tamen, nam verba huius stulti me magnopere taedent. Ut exemplum proferam, semper alios contempnit, quia ars mathematica - ut (prave) opinatur - difficilissima omnium disciplinarum est.

Equidem duco hanc sententiam falsam esse, nam omnes disciplinae artesque, quae ad humanitatem pertinent, suas insidias habent. Lingua latina cum amoena pulchraque videtur nobis, tum nonnumquam nos capit parvis retis. Cum verba deponentia discerem - adhuc disco, sed olim tiro linguae quidem eram - vix poteram distinguere inter '-mini' et 'mur'. Persaepe errabam, et dicebam 'nos illam puellam sequimini!' pro 'nos illam puellam sequimur'. Credo vos quoque fecisse errores huius generis, cum primum incepistis latine loqui scribereque. Studio linguarum sicut poena Promethei: numquam finit!

Quam ob rem possum hic scribere - nam, ut supra demonstravi, non me oportet Pythagoram ipsum castigare - arrogantiam non esse sapientis, immo pigris. Si arrogans essem, certe putarem me omnes res iam didicisse, atque idcirco nihil prorsus legerem. Dum scimus nos nondum omnes scire, possumus plura discere. Erremus, dum infirmitatem nostram confiteamur! Error non est pudendum, cum id corrigere possimus. Noli Pythagorae aemulari, lectores, ne ignorantes laetantes sitis, qui aliis illudere velitis, quamquam similes vobis sunt.

Cupio quoque aliquid memorare de magistro meo antiquo linguae Hispanicae, qui nuper me litteras misit et impudentes et pravas, sed iam intempesta nox tenet superum lumen, ac debeo ire dormitum. Est Davidus alius. Hodie nimis Davidium habeo!




5 comments:

  1. This comment has been removed by the author.

    ReplyDelete
  2. Prímum M, tunc Pýthagorás. . . . Fortasse tibi melior amícórum dígnitás quærendam est?

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hahae, hi omnes sunt amici, quos in ludo (anglice high school) cognosci. Ludus, in quo discebam, erat - adhuc *est* - sane horrendus. Vae discipulis!

      Delete
  3. Certe non stultus habendus est Pythagoras, si satis prudens est ut tuam colat amicitiam: nam stultissimus juste esset appellandus, si tuam consuetudinem et familiaritatem non toto animo appeteret. Immo fieri potest ut ille coram te sæpe se jactet non ob arrogantiam nec superbiam nec nimium amorem sui, sed quia tuam potius æstimationem adeo magni faciat ut etiam immoderate cupiat demonstrare sese tua amicitia dignum.

    Sed, quod ad ingenium illud (tibi quidem abundans), quod studium litterarum poscit, videas etiam hunc commentariolum (Anglice conscriptum).

    ReplyDelete
    Replies
    1. Infeliciter Pythagoras vere arrogans est, ut credo, ac ingenium huius pueris satis cognosco, nam diutissime una cum eo discebam in schola. Recte vero scripsisti - quis potest cernere id quod in mente Pythagorae versetur atque eum cruciet? Sane enim cruciatur; saepe mihi queritur de omnibus. Fortasse me oportet leniorem esse eoque modo conari animum eius intellegere.

      Delete