Wednesday, 27 July 2016

Quo vado?

Nuper desiderium magnum ortum est in animo meo. Me paenitet, quod postero autumno ibo Londinium ut historiam discam in collegio. Sed post cogitationem certior facta sum me non velle hanc disciplinam discere. Immo volo medicinam legere, ut medica fiam. Infeliciter iam consilium cepi discendi historiam, atque omnia iam constituta parataque est. Fortasse via numquam est sera ad bonos mores, at profecto amisi occasionem. Nonnumquam memini litterarum, quas universitas alia mihi misit; haec schola enim me accepit discipulam medicinae, atque insuper pecuniam mihi dedit ut mihi suaderet ne discerem in alio collegio. Utinam eligerem hanc universitatem, et repudiarem alium collegium! Sed alea iacta est, flumen Rubicon transeundum. Qua de causa nunc perge ad res laetiores, ne vos taedeam ambagibus longis.

Hodie fabulam scriptam a C.S. Lewis perlegi, quae vocatur 'Cupidus et Psyche'. Ut antea demonstravi, magnopere fructa sum parte operis Apuleii de his duobus amantibus. Nescio cur; fortasse Psyche tam misera mihi videtur ut vicem huius puellae doleam. Quod autem ad me attinet, praeferro historiam C.S. Lewis, nam fabula narratur a sorore foeda pulcherissimae mulieris, cui misereor. Certe difficile est vivere, cum sororem formosissimam omnium terrarum saeculorumque habeas, et cum foeda sis. Nos omnes zelotypi sumus: cum concupimus domum proximi nostri, tum desideramus pulchritudinem Veneris ac formam Mercurii. Quam ob rem multa didici e hoc opere de modo optimo vivendi. Scriptor huius libri, ut fortasse scitis, vir Christianus est, atque idcirco in fabulis eius saepe disseritur natura dei, vel potius deorum, maiores nostri enim colabant deos varios. Secundum Lewis, amor dei est fructus vitae aeternae: numquam egemus in cursu dierum, quoniam hunc amorem integrum habemus. Non duco hanc sententiam meliorem esse, certe autem consolatio magna inest in his verbis. Ut opinor, consolatio religionis minor est consolatione philosophiae.

His nuperrimis diebus M. gaudebat, quod medicamentam felicem sumpsit. Nescio quo pacto possim hanc sententiam exponere latine, debeo autem conari. Potio, quam exhausit, fuit 'psychedelica'. Vidit imagines, audivit voces sine corporibus (sicut Psyche), et sensit varios colores cubiculi. Valde miror, nam cubiculum eius totum candidum est. Vomuit et dormivit per totam noctem, et post somnium miraculum factum est. Antea fuit - ut legebatis iam iamque in his commentariis - pugnax et crudelis. Nunc est benignus, loquitur summa cum honestate, et sine ulla ira se gerit. Credo sublatum esse eum ab aliquo, atque hic fautor divinus pro eo substituit alterum puerum. Numquam potiones psychedelicas bibi, qua de causa minime intellego has res novas, neque vero queror.


7 comments:

  1. Sæpe et me pænitet litteras antiquas colere: nunc enim mallem architectus esse, sed eam vitam antea sprevi ne idem homo ac pater et soror viderer. Nec recusarem argentarius esse, ut montes mariaque auri mihi comparem (lucrum enim est mensura hominis). At in litteris colendis nec multum mihi proficere possum neque aliis: nam nil in litteris reperiundum est divitiarum, neque aliis civibus videntur libri mortuorum esse ullius momenti habendi. Itaque tibi condoleo.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Ne mentiar, miror desiderium meum quoque tuum esse: semper credebam te amare hanc linguam ex toto corde. Sed fortasse sicut ego magnopere diligas hunc sermonem, at nihilominus cupis negotium facere. Cur autem non artem architectorum nunc discis?

      Delete
    2. Linguam non odi, sed amo potius pecuniam. Sermo enim et litteræ et philosophia non adjuvant pro cibo tectoque solvere. Qui vult matteis frui et vino et ræda Italica Germanicave vehi et pulchram uxorem invenire et bene vivere, idem debet magnam pecuniam sibi comparare: nam in academia nil exspectandum est nisi paupertatis solitudo et philosophicum jejunium et scholastica sobrietas. Architecturam autem non colo, quia pigritiæ deditus et semper viam faciliorem secutus nunc in carcerem doctorandorum sive “grad school” ut Anglice dicitur trusus sum, nec vincula scholastica rumpere neque in architecturam confugrere scio quia numquam didici ullam diligentiam exercere nec manum ad quidquam difficile ponere. Pigerior esse didici, quam ut quidquam sim nisi academicus.

      Delete
    3. Mox erisne magister? Quamquam casu - vel pigritia - invenimus hanc viam, tamen possumus aliquid boni facere. Si discipulos diligenter docebis, certe facias novam rem in vitis hominum. Non es piscator piscium, immo mentium.

      Delete
    4. Ludimagistrum fieri certius certo nolo: docere enim in gymnasiis est apud Americanos quasi mortem socialem, ut ajunt, oppetere. Finge te esse virum Americanum: et in caupona quadam feminam pulchram convenis, quam vis melius cognoscere: itaque eam salutas, et illa (quam per strepitum carminis saltantiumque vix potes audire) te resalutat. Quid igitur primum rogat quævis femina Americana in quolibet colloquio? "Quo munere fungeris?" Id est, "Quomodo lucrum tibi comparas?" Si medicum, sive jurisperitum respondes te esse, eadem nox tibi summam felicitatem afferet, sed quid si dicis te esse magistrum? Idem est, ac si Carolus Darwin angelus Domini forficibus aureis Naturalis Selectionis (quæ dicitur) armatus ipse de cælo delapsus est ut coleos tibi abscinderet coram illa et omnibus. Nam ludum litterarium docere non nisi mulieribus putatur ab Americanis aptum munus, et si quis vir velit eo munere fungi, is æstimatur parum in vita sibi velle (omnibus enim notum est illud "qui possunt, agunt: qui non possunt, docent"): certe talis est, qui cornua gestans pueros domi erudit suppositos. Paululo melius est professoris munere fungi in studiorum universitatis: nisi quod illi sæpe minus lucri sibi comparant quam ludimagistri (si verum fatemur, quamquam hoc plerisque ignotum est), et quod professores omnes putantur Marxistæ socialistæ esse et fautores Mahometanismi et osores Americæ qui nostras libertates armaque oderint et juventutem in sterilem cinædorum libidinem depravare temptent. Porro professores mares feminis displicent: nam mulieres nolunt virum nimis ingeniosum, ne difficilius sit mulieri virum argumentis circumscribere. Oportet enim virum Americanum esse stultiorem quam uxorem sed etiam jurisperitum medicumve esse ut satis lucri mereat quo uxorem sibi alliciat. Nil autem spei amoris, uxoris, familiæ restat ei, qui in ludimagistri vitam (si vita dici potest) incidit.

      Addendum hoc: quod is qui inter ludimagistros versatur, si ullius est ingenii, tædio statim afficitur: nam satis constat omnium, qui in studiorum universitatibus erudiuntur, ludimagistros esse stultissimos, immo etiam agricolis stultiores. Mirum est (et bene notum) quantopere differant ludimagistri a studiosis litterarum antiquarum.

      Delete
  2. Tibi quam maximopere suadeo ut universitatem eligas in loco collegii. Etiamsi aliquis, vel aliqui, tibi irascitur, pecuniam amittis, recedere oportet—si desiderium est medica fieri, in nullam aliam partem vade. Nimia aliter feci—nempe viam jam electam secutus sum—ac semper, semper me pænitet. Tibi restat tempus et copia; eis uteris, quæso, te amabo, eis uteris.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Potesne plura mihi narrare de vita tua? Cur te paenitet?

      Delete