Friday, 29 July 2016

Sitis est sanguinis hauriendi

'Vampiricus' non est verbum Latinum; maiores potius utebantur vocabula 'lamia', nullam autem fabulam invenire possum apud Romanos de monstris huius generis. Quis itaque 'vampiricus' vocatur? Ut credo, vampiricus, qui formam humanam habet, avidus est bibendi sanguinis. Hodie fabulam praeclarissimam de vampirico egregissimo perlegi; id est, 'Dracula' Abrahami Stoker. Dracula est cognomen vampirico; scriptor huius operis plane hanc personam tulit e historia regis cuiusdam Rumanii, quem etiam cognovimus nomine 'Vlad Cruciator'. Cognomen huius tyranni, ut traditum est fama, quoque fuit 'Dracula'. Secundum morem Rumaniorum, hic vampiricus appellatur 'nosferatu', difficile autem inveniri potest ratio huius appellationis.

Satis his de rebus philologicis. Quamquam magis praeferro opus alterum de monstro, scilicet 'Frankenstein' a Maria Shelley scriptum, tamen mihi placuit fabula Draculae. Paene tristis facta sum, cum legerem de morte eius. Nam hic vampiricus secundum naturam vivebat, ac tantum volebat sanguinem bibere, necesse enim erat ei hoc genus pabuli quaerere. Idcirco mihi constat culpam non suam fuisse, quia cibum hominum minime poterat comedere, et certe sine mora mortuus esset, si repudiaret necessitudinem corporis. Ratio aliarum personarum mihi valde iniusta videtur, quoniam opus erat Draculae famem ferre, ne homines noceret. Vampiricus quoque est animal, atque omnia animalia vivere cupiunt. Vita hominis non aestimo pluris quam illa monstri: 'pono utrique par pretium' (Seneca), etiamsi homo sum, et magni mea interest, ne sanginem perdam. Fortasse haec sententia tibi videtur alienissima, comedo enim animalia varia, numquam vero asserui me vivere vitam immaculatam. Intellego monstra, animalia, hominesque iure vitam conservare debebant, non autem me paenitet alia animalia interficere ad mensam implendam. Unus est philosophiam discere ac iniuriam cognoscere, alter autem est modum vivendi mutare.

Nescio quo pacto iter de fabula vampirici feci ad moralitatem. Debetis me ignoscere, quod fatigor. Ut memoravi in commentariis nuperrimis, iam adveni ad quadrivium vitae: viae nunc patefiunt, consilium ambulandi vero nequeo cepere, nam nescio quo vadendum deinceps sit. Utinam chartam fati mei habeam, ut navigare per turbatam aquam sine damno possim! Sentio me puellulam esse, atque adeo ingenua sum ut vix animum gubernem. Quomodo, medius fidius, debeam consilium sanum rectumque eligere? Medicam fiam necne fiam, id quaeritur. Magnopere amo litteras, qua de causa linguas historiamque populorum discere cupio - nihilominus medicae legere possunt cum otium iis est. Corpus humanum valde mihi placet, hoc enim est fundamentum nostrarum vitarum, quodsi sine corporibus scriptores essent, nihil possent scribere. Quis esset Cicero sine voce, vel Caesar sine manu? Hoc argumentum mihi autem debile videtur, quia sine litteris Cicero quoque haud esset orator, neque Caesar esset laudandus, si scientiam perdidisset. Difficile mihi videtur seiungere litteras ab arte medendi, minime autem fieri potest ut utrasque artes discam.


2 comments:

  1. Quod ad monstra attinet, fieri potest ut studium tibi moveat dissertatio De hominibus post mortem sanguisugis, vulgo sic dictis Vampyren, quam Lipsiæ anno 1732º conscripserunt M. Jo. Christophorus Pohlius et Jo. Gottlob Hertelius ( https://books.google.com/books?id=s5tfAAAAcAAJ ). Sed mihi quidem majoris momenti videtur opus, quod Leo Allatius scripsit De Græcorum hodie quorundam opinationibus, ad Paullum Zacchiam (Coloniæ, 1645 https://books.google.com/books?id=uUysLFgjpzgC ): ibi enim non nomen istius monstri invenies sed radices potius et originem apud Græcos.

    Quod ad puellulam ingeniosam charta chorographica ad vitæ cursum prævidendum carentem attinet, gaudendum tibi est te esse Singapurensem potius quam Austriacam: https://www.youtube.com/watch?v=hwK_WOXjfc0

    ReplyDelete
    Replies
    1. Euge, mihi magnopere placet hoc carmen - atque hoc spectaculum! Rolf - amicus Austriacae puellae - certe erat proditor nequissimus. Verbis Ciceronis: 'omnium non bipedum solum sed etiam quadrupedum impurissimus'.

      Verbum 'sanguisuga' mihi alienum videtur, quasi non esset latine scriptum. Certe legam opus secundum 'de opinationibus Graecorum'; credo autem originem istius monstri fortasse apud Sinienses fuisse. Sed apud hunc populum genus sanguisugorum hilarum est: monstra saliunt, neque sanguinem bibunt, immo 'spiritum vitalium'. Si unum invenias, debeas uti speculo contra id, metuunt enim imaginem faciei sui.

      Delete