Saturday, 9 July 2016

Stagnum ignis

Hodie latine nondum legi, nam cupiebam tempestatibus bonis serenisque frui. Ambulabat per totam viciniam atque intravi in tabernam quandam, ilico enim aliquid ciborum sumere volui. Comedi caseum - magnopere amo hoc pabulum - et bibi poculum unum cerevisiae frigidae. Postea alterum sumpsi et tandem tertium. Deinceps exhausi poculum vini et alium aquae vitae. Cum iam satis bibissem, sederem in caupona ut carmina audirem. Ut soleo, aquam puram bibi, nam sapor vini manebat in ore, neque hoc mihi placuit. Pecunia soluta, exivi in viam et fumavit sigarellum summa cum voluptate.

Ne mentiar, quamquam me pudet haec omnia memorare, continuo fumavit V sigarella. Olim cotidie fumabam, sed anno nuperrimo nicotinam repudiavi. Raro emo sigarella, cum autem incipio fumare, aegre me retineo, ne omnia, quae in sarcina habeo, sine mora fumem. Mihi constat me erravisse et me quidem pudet horum omnium meminisse. Bibebam, quia fessa sum; nunc autem fatigor, nam nimis bibi. Ut videtis, ebriositas est circulus vitiosus. Scio vero me cras futuram meliorem esse. Bonae fidei sum, et hoc modum vivendi mutare queo. Equidem nolo tempus terere crapulis, sicut M. Antonius.

Mens mea nunc lentescit, et cura omnium rerum iam excedit, qua de causa ignoscite mihi, si in his commentariis errores feci. Volo super lectum cubare; necesse mihi est quietem aliquamdiu capere, ut umores vinorum pellam e corpore sanguineque. Mens sana in corpore sano, mens sobria in corpore puro. Mox conabor aliquantulum verborum e operibus L. Annaei Senecae legere, nam labor reficiet animum. Heri perlegi tractatum de providentia: Quare aliqua incommoda bonis viris accidant, cum providentia est? Ut verum dicam, doctrina huius auctoris minime mihi libet; Stoica haud sum, immo credo doctrinam nihilistarum, ut vocatur, rectam viam esse. Liber amatissimus huius doctrinae, ut opinor, est 'Patres et filii' Ioannis Turgenev.

Quod attinet ad Turgenev, quamquam latine hodie ne didici quidem nec legi, russice aliquantum scripsi. Modo abhinc unam mensem incepi hanc linguam discere, quam iam valde amo. Spero me mane discituram esse plura, minimeque bibituram. Ut fortasse scitis e his verbis, mens mea turbatissima est a venenis atque aegre cogito.




4 comments:

  1. Et ego olim solebam fumum nicotianum haurire necnon arculas fistularum plenas inter pocula vastare: quod die insequenti sæpe me pænitebat, sed nocte dein insequenti nil mea referebat de pænitentia. Neque umquam mihi placuit odor tabaci nec gustus, sed vitrea illa menti perspicuitas, quæ fumum sequebatur, et citatus sanguis et
    vividiores sensus vehementer me alliciebant. Emebam semper fistulas sine filtro, et quotiescumque fistulam ab amico mutuatus sum, filtrum abscidi: nam numquam credebam frustulum gossapinum posse pulmones mihi servare, sed bene sciebam idem nimis valere ad plenam fumi voluptatem cohibendam.

    At amica quædam (immo non “quædam” sed pulchra et quasi Musa cælestis, cui nihil denegare potui nec volui) poposcit ut ego tabacum repudiarem: quare fideliter et facile desii fumum tabacinum sugere. Hoc enim etiam in aliis vitiis animadverti: difficile est vitium nocivum, quod voluptatem affert, salutis tantum causa deponere, sed idem longe facilius fit amica hortante. Nam quodammodo imprudentis videtur voluptatem abnuere etiam noxiosam, sed prudentis certe est amicæ voluntati obtemperare.

    Bonum porro est aquam post temetum bibere, qua crapula avertatur.

    Quod ad Senecam attinet, malo ipse patrem quam filium: nam filius verba quædam fecit philosophica, sed Seneca pater libros conscripsit Sententiarum, Divisionum, Colorum, sive Suasoriarum et Controversiarum de piratis, tyrannis, viris fortibus, virginibus immolandis.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Esne adhuc cum hac amica in gratia?

      > Controversiarum de piratis

      Euge, historiae piratorum mihi magnopere placent. Utinam per mare et terras vagari possim, et sequar modum vivendi horum vivorum! Infeliciter partem comoediae nomine 'South Park' vidi de piratis huius saeculi, ac vitas eorum minime fruendas esse mihi videtur. Aqua vitae, praeda, proelia mihi sint...Gaudeo quod potuisti voluptatem tuam abnuere. Sobria sum hodie et mihi constat numquam tabacum fumandum esse.

      Delete
    2. This comment has been removed by the author.

      Delete
    3. Video in altero commentariolo te nonnulla gesta Romanorum legisse: estne quintum, quod inscribitur “Filia Piratæ,” tibi notum? Nam originem hujus fabulæ et quasi fontem invenies apud Senecam patrem sive majorem, in primo Controversiarum: Archipiratæ Filia Ibi sententias invenies egregias et memoriæ (ut antiquis saltem videbantur) dignas quas Seneca congessit e diversis rhetoribus, qui illud thema sive illam causam dixerunt, necnon “divisionem” sive ordinem quæstionum, quas in controversia rhetores tractare solebant. Postea etiam “colores” dantur (“omnes honestam mentem puellæ dederunt…”) et quædam sententiæ Græcæ.

      Delete