Monday, 4 July 2016

Tragoedia metallicorum

Hodie legi fabulam Aemilii Zolae 'Germinal', de vitis mortibusque metallicorum, in qua scriptor tradidit historias virorum ac mulierum, qui XVIII saeculo laborabant in metallis Gallis. Stupescebam, dum legebam; vix possum fingere tormenta omnium generorum, a quibus personae dramatis cruciabantur. Fabulae Zolae semper me terrent, scribebat enim summa cum crudelitate. Secundum eum, in orbe terrarum est perpetuus horror, qua de causa omnes in fabulis suis debent mori ante finem libri. Infantes, puellae, pueri, senes...nullus ordo est, omnes in voragine alius super alium aguntur. Mihi placet historiae Livii, quam ob rem multa terribilia iam legi - sed nullum compositum est tristius operibus Zolae. Proelium Cannense, ut opinor, minus cruentum erat quam caedes metallicorum.

Quoque legebam - nondum autem perlegi - vitam imperatoris Tiberii, a Suetonio scriptam. Magis praeferro legere historiam rei publicae quam vitas imperatorum, nam fortitudo virtusque magnorum virorum mihi placent, contra luxuria atque stuprum regum me taedent. Praecipue horresco legens vitia Tiberii, nam iste infantes amabat - vel potius sub iugum pravitatis sui parvulos pueros mittebat. Haud intellego cur haberet 'pueros primae teneritudinis, quos pisciculos vocabat', ut lingua morsuque sensim eum peterent ac luderent natantes.

Neque vero hic princeps omnino stultus erat - etiam sapienter dixit in civitate libera linguam mentemque liberas esse debere. Insuper philosophiam aventer discebat, et multos magistros praeclarissimos arcessebat ad se. Quamquam enixe animum adiecit omnibus discendis, infeliciter nequivit moderationem, temperantiam, sobrietatemque colere. Fortasse non me decet tam vehementer eum incessere, nam vitiis nemo sine nascitur. Ut Machiavelli scripsit:

Homo nec totus malus, nec totus bonus.






2 comments:

  1. Quamquam non sine vitiis nascimur, nihilominus prudentiae est inter bonum et malum internoscere posse: et prodest ad prudentiam excolendam in exemplis antiquorum invenire et virtutes et vitia, quo facilius possimus etiam in nobismet ipsis virtutes agnoscere et pascere, vitia vero deprehendere atque intercidere. Porro etiam ars ab auctores traditur tam laudandi quam vituperandi: et decet bonam oratricem scire in hominem tyrannicum, ut fuit Tiberius, aspere invehi.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Legas "ab auctoribus," non “ab auctores.” :(

      Delete