Thursday, 11 August 2016

Ager Australis

Cavete: narrabo partes fabulae in his commentariis, idcirco si adhuc non vidisti spectaculum 'Ager Australis', noli prorsus legere! 

Quamquam colo Australiam terram, spectaculis C.F.A. libenter fruor. Spectaculum egregissimum praeclarissimumque, ut opinor, est 'Ager Australis': aegre expono naturam huius seriei. Sententia brevis satis sapienti, itaque paucis verbis conabor fabulam narrare. Quattor pueri versantur in oppido, quod Ager Australis - anglice 'South Park' - vocatur. Vitae eorum tamen magnopere alienae, et persaepe obeunt homines praeclaros, duces terrarum, vel etiam deos cum superos tum inferos. In prima parte seriei, amicus quidam puerorum fuit 'Iesus', quem autem nuper paene numquam vidi. Insuper mihi constat hoc spectaculum esse saturam; id est, auctores Matt et Trey semper aperte irrident personis, rebus novis, ac moribus. Species spectaculi quoque pulchra mihi videtur, nam utuntur arte animandi ut pelliculas perfaciant. Duco vos omnes iam cognovisse hoc spectaculum, ecce tamen imago personae dilectissimae:

 

Nonne est dulcis? Nomen ei est 'Butyrum', vel potius 'Butyreus'. Nonnumquam autem fit 'Magister Chaos'. Magis vero praeferro Butyrum magistro, nam adeo lepidus videtur, ut certe velim eum complecti. Aliae personae minime sunt tam iocundae - scilicet Stan, dux puerorum, Kyle, iudaeus et scholasticus, et Kenny, qui totiens resurgit quotiens moritur. Etiam invenitur Cartman, difficile autem mihi videtur eum vobis demonstrare. Satis constat eum crassum, mens eius autem quam celerissime versatur. Ut verum dicam, si esset benignior, certe vir ingeniosus atque eruditus haberetur.

Cur autem amo fabulam horum omnium? Nam ioci sunt lepidissimi. Etiamsi rare rideo, quotiens quodvis episodium video, totiens cachinnor. Insuper quamquam satura est, nihilominus partes fabulae tristes sunt, hasque spectans doleo. Ut exemplum dem, cum Kenny quondam mortuus esset et cum morte pugnaret, lacrimas hausi. Divortium parentum Stanis (nonnulli eum latine appellant 'Stanislaus', hoc vero ridiculum esse mihi constat) quoque erat miserandum. Praecipue quod postea Stan factus est bibitor est amicos omnes repudiavit. Nihil autem aeternum est in hoc oppido, qua de causa numquam nimis miserum fit. Ceterum comoediam spectare volo, non tragoediam, mihi enim opus est ridiculis.

Placetne vobis 'Ager Australis'? Quem in hoc oppido maxime amatis? Et si tam assidue hoc spectaculo fruamini, quam ego, dicite mihi quod episodium optimum vobis videatur! Mea sententia, certe est 'Scotti Tenorman moriendum est'. Cartman consilium magnum capit contra Scottem cum spe ultionis, hic enim illi vendidit pubes. Nolo finem iterum vobis memorare, sed Scott parentes suos comedit et Cartman ei ridit.

2 comments:

  1. Discipulus baccalaureandus solebam cum amicis singulis hebdomadibus illo spectaculo frui; congregari solebamus in conclavi tam parvo, ut necesse nobis esset unicuique fere in alterius gremio sedere; caffeam sorbillabamus expressam et panes recentissimos necnon dulcissimos edebamus. Nunc vero instrumento televisifico careo, nisi quod per Netflix possum aliis quibusdam spectaculis frui.

    Quod ad nomen Stani spectat, suspicor puerum rectius appellandum esse “Stanleium.” Nomen enim Anglicum et plenum legitur "Stanley Randall Marsh”: et nomen q.e. “Stanleius” (quamvis nomen gentilicium potius quam prænomen) reperitur apud auctores Latinos, ut Franciscum Baconem (in Historia regis Henrici septimi).

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nomen 'Stanleius' certe multo melius mihi videtur nomine 'Stanislaus'. Stanislaus, ut fingo, est bellator polonius barbatus cum magna securi et maiore voce. Stanleius autem potest nomen esse puero parvo. Ut verum dicam, hoc nomen mihi placet.

      Si adhuc amas hoc spectaculum, potes gratis videre ad kisscartoon.me. Ac si vivis in C.F.A, southparkstudios.com praebet episodia omnia.

      Delete