Saturday, 13 August 2016

AURUMMMM!

Nota bene: Nescio quid medius fidius accideret! Cur stilus verborum valde mutatus videtur?! 

Euge! Patria mea hodie gaudet, quia athleta unus, Josephus Schooling, natans adeptus est in ludis Olympiacis nummum aureum (anglice medal, de verbo ‘metallus’ derivatum). Vivat ac vigeat! Numquam post hominum memoriam Singapurensis ullus nanctus est hunc triumphum huncque tropaeum, atque idcirco populus totus ex imo corde gratulatur ei. Josephus etiam Michaelum Phelps principem athletarum vincit, et adeo gaudemus, ut civitas ei tribuat, ex aerario publico, decies centena milia sestertium. Macte virtute, Josephe, et scito nos omnes te amare! Conservator factus es famae honestatisque patriae, ac si possem eligere, certe cuperem te ducem populi. Certe iam habes gloriam summam, neque umquam perdes favorem vulgi. 

Hac vespera ad theatrum ivi ut spectaculum viderem. Nomen huius operis est ‘Eduardus II’, prius a Christophero Marlowe scriptum, sed mimi non utebantur sermonibus scriptoris, immo verbis novis, quae alter auctor scripsit pro nostra aetate. Quam ob rem multis hoc spectaculum minime placebant; legi commentarios plurimos querentes. Equidem magnopere amo sermonem maiorum, qua de causa non putavi hoc opus mihi placiturum esse, re vera autem maxime mihi libuit. In prima parte huius fabulae - certe vocabula potius ‘tragoedia’ utor - Eduardus fuit filius regis, atque in diem animum adiciebat conviviis libidinibusque omnium generum. Praesertim dilexit quemdam virum ‘Piers’, et hic amor in eo tempore videbatur pravus. Infeliciter, etiam in nostris tempestatibus, quidam adhuc asserunt se amorem huius generis vetare, etiamsi - ut credo - nullo modo potest fieri ut unus dilectionem alterius sine ratione interdicat. 

Patre mortuo, adepto imperio, Eduardus nimis ardebat cupiditate malorum, ideoque necavit bonos, exercuit libidines, et trucidavit cives sine causa. Audacia atque avaritia eius paulatim excitaverunt iram populi, et cives omnes moliti sunt res novas. Quamquam regina scivit periculum magnum stare ante fores regiae, et conata est maritum hortare ut gubernet provincias diligenter, Eduardus raptus est a caeca vesania et amore abundante, quas ob res aegre audivit consilium uxoris. Piers necatus est a turba irata, qui corpus eius dividunt in partibus permultis. Eduardus interfectus est ab ministro antiquo, qui eum oderat multis annis. Populus incensus spoliavit regiam, et consensu omnium filio parvo Eduardi data est corona. Sic semper tyrannis; nihilominus lacrimas effundi, cum spectabam digressionem Eduardi a Piers. Scivi eos morituros esse, et propter hanc cognitionem facta sum tristis. 

Hoc tempore nullum amo, fabulae amoris tamen animum mihi lacessunt. Ne mentiar, semper maeror, quandocumque video amantes perituros, qui non possunt amore communi frui in perpetuum. Crudele mihi videtur amantes pristinos non amare, sed odisse vel oblivisci; mihi constat iniustissimum esse eos seiungere vel alio modo lacessere. Amor enim debilis est, neque ‘vincit omnia’, sed vincitur ab omnibus diversis pestibus. Agamus, protegamus amorem, inter homines, inter mulieres, inter omnia genera, eoque modo quoque protegemus ius nostrum amandi. 

3 comments:

  1. Reginaldus tibi s.d.
    Gratiam tibi pro litteris tuis ago. Non permitto ut commentariola sub nuntiolis meis inscribantur quod antea insidias odiosas excepi. Sed ut, Nemo et alii, Twitter quoque utor nomine ©Renaud_Mercier .

    ReplyDelete
  2. Ignosce mihi: nuntius citius misi. Tecum de Taiuaniensibus libenter colloquar. Vale. R.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nullum nuntium accepi. Si possis mihi iterum litteras mittere ad llosaasoll@gmail.com, gaudeam.

      Delete